previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [8]

princeps P. Lentulus, parens ac deus nostrae vitae fortunae memoriae nominis, hoc specimen virtutis, hoc indicium animi, hoc lumen consulatus sui fore putavit, si me mihi, si meis, si vobis, si rei publicae reddidisset. qui ut est designatus, numquam dubitavit sententiam de salute mea se et re publica dignam dicere: cum a tribuno plebis vetaretur, cum praeclarum caput recitaretur ne quis ad vos referret, ne quis decerneret, ne disputaret, ne loqueretur, ne pedibus iret, ne scribendo adesset, totam illam, ut ante dixi, proscriptionem non legem putavit, qua civis optime de re publica meritus nominatim sine iudicio una cum senatu rei publicae esset ereptus. Vt vero iniit magistratum, non dicam quid egit1 prius, sed quid omnino egit aliud nisi ut me conservato vestram in posterum dignitatem auctoritatemque sanciret? [9] di immortales, quantum mihi beneficium dedisse videmini, quod hoc anno P. Lentulus consul populi Romani fuit2! quanto3 maius dedissetis si superiore anno fuisset! nec enim eguissem medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem. audieram ex sapientissimo homine atque optimo civi et viro, Q. Catulo, non saepe unum consulem improbum, duo4 vero numquam5 excepto illo Cinnano6 tempore fuisse; qua re meam causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus in re publica consul esset; quod vere dixerat si illud de duobus consulibus, quod ante in re publica non7 fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. quod si Q. Metellus illo tempore consul fuisset inimicus8, dubitatis quo animo fuerit in me conservando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse adscriptoremque videatis? [10] sed fuerunt ii9 consules quorum mentes angustae humiles pravae10, oppletae tenebris ac sordibus, nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris, magnitudinem tanti imperi nec intueri nec sustinere nec capere potuerunt,—non consules, sed mercatores provinciarum ac venditores vestrae dignitatis; quorum alter a11 me Catilinam, amatorem suum, multis audientibus, alter Cethegum consobrinum reposcebat; qui me duo sceleratissimi post hominum memoriam non consules sed latrones non modo deseruerunt, in causa praesertim publica et consulari, sed prodiderunt, oppugnarunt, omni auxilio non solum suo sed etiam vestro ceterorumque ordinum spoliatum esse voluerunt. quorum alter tamen neque me neque quemquam fefellit.


1 egerit Hbks

2 p. R. fuit scripsi: prefuit s. l. Hc, et ita bks: om. P rell.: fuit Manutius: est ε

3 quanto quo quanto Hbks, ed. R.

4 duo P1H: duos Bςt

5 numquam post Romam conditam ε, Kayser

6 cinnano ε: germano P (dein del.: om. Bt): cesonino in mg. PGς (-ini Hs

7 non om. ε: Wolfio auct. secl. Kayser

8 inimicus secl. Halm: non inim. Hbks. Num etsi inim.? (§ 25)

9 ii duo Hbs

10 parvae Gbcε

11 a s. l. P1, rell.: auct. Halmio om. edd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: