previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. [27] ad haec non modo adiumenta salutis sed etiam ornamenta dignitatis meae reliqua vos idem addidistis: decrevistis ne quis ulla ratione rem impediret; qui1 impedisset, graviter2 molesteque laturosillum contra rem publicam salutemque bonorum concordiamque civium facturum, et ut ad vos de eo3 statim referretur; meque etiam, si diutius calumniarentur, redire iussistis. quid? ut4 agerentur gratiae, qui e municipiis venissent? quid? ut ad illam diem, res cum redissent, rogarentur ut pari studio convenirent? quid? denique illo die, quem P. Lentulus mihi fratrique meo liberisque nostris natalem constituit, non modo ad nostram verum etiam ad sempiterni memoriam temporis, quo die nos comitiis centuriatis, quae maxime maiores comitia iusta dici haberique voluerunt, arcessivit in patriam, ut eaedem centuriae quae me consulem fecerant consulatum meum comprobarent— [28] eo die5 quis civis fuit qui fas esse putaret, quacumque aut aetate aut valetudine esset, non se de salute mea sententiam ferre? quando tantam frequentiam in campo, tantum splendorem Italiae totius ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores diribitores custodesque vidistis? itaque P. Lentuli beneficio excellenti atque divino non reducti6 sumus in patriam sicut7 non nulli clarissimi cives, sed equis insignibus et curru aurato reportati. [29]

possum ego satis in Cn. Pompeium umquam gratus videri? qui non solum apud vos, qui omnes idem sentiebatis, sed etiam apud universum populum salutem populi Romani et conservatam per me et coniunctam esse cum mea dixerit; qui causam meam prudentibus commendarit, imperitos edocuerit, eodemque tempore improbos auctoritate sua compresserit, bonos excitarit; qui populum Romanum pro me tamquam pro fratre aut pro parente non solum hortatus sit, verum etiam obsecrarit; qui cum8 ipse9 propter metum dimicationis et sanguinis domo se teneret, iam10 a superioribus tribunis petierit ut de salute mea et promulgarent et referrent; qui in colonia nuper constituta cum ipse gereret magistratum, in qua nemo erat emptus intercessor, vim et crudelitatem privilegi auctoritate honestissimorum hominum et publicis litteris consignarit11, princepsque Italiae totius praesidium ad meam salutem implorandum putarit; qui cum ipse mihi semper amicissimus fuisset, etiam ut suos necessarios mihi amicos redderet elaborarit.


1 qui id Gbςs

2 vos graviter ε

3 de eo Gε: eo PB: ea bςs

4 ut iis Lamb.

5 eo die Madv.: quo die codd.

6 non solum reducti Hbς

7 sicut codd. pler.: ita ut ε: om. P1 (ut P2 s. l., Bt

8 cum εt: om. P rell.

9 ipse om. t

10 iam PBt: etiam rell.

11 consignavit codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: