previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. ipsam vero urbem Byzantiorum fuisse refertissimam atque ornatissimam signis quis ignorat? quae illi exhausti sumptibus bellisque maximis, cum omnis1 Mithridaticos impetus totumque Pontum armatum, effervescentem in Asiam atque erumpentem ore, repulsum et cervicibus interclusum suis sustinerent, tum, inquam, Byzantii et postea signa illa et reliqua urbis ornamenta sanctissime custodita tenuerunt: [7] te imperatore infelicissimo et taeterrimo, Caesonine calventi, civitas libera, et pro eximiis2 suis beneficiis a senatu et a populo Romano liberata, sic spoliata atque nudata est ut, nisi C. Vergilius3 legatus, vir fortis et innocens, intervenisset, unum signum Byzantii ex maximo numero nullum haberent. quod fanum in Achaia, qui locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit in quo ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit? emisti a foedissimo tribuno plebis tum in illo naufragio huius urbis, quam tu idem qui gubernare debueras everteras, tum, inquam, emisti grandi pecunia ut tibi de pecuniis creditis ius in liberos populos contra senatus consulta et contra legem generi tui dicere liceret: id emptum ita vendidisti ut aut ius non diceres aut bonis civis Romanos everteres. [8] quorum ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum: de provincia disputo. itaque omnia illa quae et saepe audistis et tenetis animis, etiam si non audiatis, praetermitto. nihil de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus vestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo; lateant4 libidines eius illae tenebricosae, quas fronte et supercilio, non pudore et temperantia contegebat: de provincia quod agitur, id disputo. huic vos non submittetis? hunc diutius manere patiemini? cuius, ut provinciam tetigit, sic fortuna cum improbitate certavit ut nemo posset utrum protervior5 an infelicior esset iudicare. [9]

an vero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? cuius iter in provinciam fuit eius modi ut rex Ariobarzanes consulem vestrum ad caedem faciendam tamquam aliquem Thraecem conduceret; deinde adventus in Syriam primus equitatus habuit interitum, post concisae sunt optimae cohortes. igitur in Syria imperatore illo nihil aliud umquam6 actum est nisi pactiones pecuniarum cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam populi Romani imperator, instructo exercitu, dexteram tendens, non ad laudem milites hortaretur7, sed omnia sibi et empta et emenda esse clamaret8.


1 cum omnis Halm.: cumnis P1: cum P2 rell.

2 pro eximiis Madv.: proximis codd.

3 C. s. l. add. P1: om. E

4 lateant Naugerius (1): latent codd.

5 protervior Lamb.: posterior codd. (Pis. § 66): deterior ς Angelius: pestilentior b2. Num probrosior?

6 umquam scripsi: neque codd.: gestum neque Orell. auct. suppl. Klotz (Pis. § 40): cogitatum neque Madv.

7 hortaretur ed. V.: hortetur codd.

8 clamet codd. praeter G (conclamaret, om. esse)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: