previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [32] Caesare imperatore gestum est, antea tantum modo repulsum. semper illas nationes nostri imperatores refutandas potius bello quam1 lacessendas putaverunt. ipse ille C. Marius, cuius divina atque eximia virtus magnis populi Romani luctibus funeribusque subvenit, influentis in Italiam Gallorum maximas copias repressit, non ipse ad eorum urbis sedisque penetravit. modo ille meorum laborum periculorum consiliorum socius, C. Pomptinus, fortissimus vir, ortum repente bellum Allobrogum atque hac scelerata coniuratione excitatum proeliis fregit eosque domuit qui lacessierant, et ea victoria contentus re publica metu liberata quievit. C. Caesaris2 longe aliam video fuisse rationem; non enim sibi solum cum iis quos iam armatos contra populum Romanum videbat bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram dicionem esse redigendam. [33] itaque cum acerrimis nationibus et maximis Germanorum et Helvetiorum proeliis34 felicissime decertavit, ceteras conterruit, compulit, domuit, imperio populi Romani parere adsuefecit, et quas regiones quasque gentis nullae nobis antea litterae, nulla vox, nulla fama notas fecerat, has5 noster imperator nosterque exercitus et populi Romani arma peragrarunt. semitam tantum Galliae tenebamus antea, patres conscripti; ceterae partes a gentibus aut inimicis huic imperio aut infidis aut incognitis aut certe6 immanibus et barbaris et bellicosis tenebantur; quas nationes nemo umquam fuit quin frangi domarique cuperet. nemo sapienter de re publica nostra cogitavit, iam inde a principio huius imperi, quin Galliam maxime timendam huic imperio putaret7; sed propter vim ac multitudinem gentium illarum numquam est antea cum omnibus dimicatum. restitimus semper lacessiti: nunc denique est perfectum ut imperi nostri terrarumque illarum idem esset extremum.


1 quam lasputaverunt P1

2 C. ante Caesaris om. PBς

3 cum nationibus G. et H. acerrimis et maximis proeliis van der Vliet (Balb. § 5): cum acerrimis nat. G. et H. et maximis proeliis Landgraf (Pomp. § 28)

4 plurimis proeliis Weidner

5 eas coni. Baiter

6 at certe Pluygers: ac certe Madv.

7 putaret PHbk: deputaret P2 rell.: esse putaret Klotz, improb. Zielinsk. Num reputaret? (§ 24)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: