previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. [84] omnia sunt, C. Aquili, eius modi quivis ut perspicere possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et veritate contendere. praetor te quem ad modum possidere iussit? opinor, ex edicto. sponsio quae in verba facta est? “si ex edicto praetoris bona P. Quincti possessa non sunt.” Redeamus ad edictum. id quidem quem ad modum iubet possidere? numquid est causae, C. Aquili, quin, si longe aliter possedit quam praetor edixit, iste ex edicto non possederit, ego sponsione vicerim? nihil, opinor. cognoscamus edictum. “qui ex edicto meo in possessionem venerint.” de te loquitur, Naevi, quem ad modum tu putas; ais enim te ex edicto venisse; tibi quid facias definit, te instituit, tibi praecepta dat. “eos ita videtvr in possessione esse oportere.” quo modo? “quod ibidem recte custodire poterunt, id ibidem custodiant; quod non poterunt, id auferre et abducere licebit.” quid tum? “dominum”, inquit, “invitum detrudere non placet”. Eum ipsum qui fraudandi causa latitet, eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de praedio detrudi vetat. [85] proficiscenti tibi in possessionem praetor ipse, Sex. Naevi, palam dicit: 'ita possideto ut tecum simul possideat Quinctius, ita possideto ut Quinctio vis ne adferatur.' quid? tu id quem ad modum observas? Mitto illud dicere, eum qui non latitaret, cui Romae domus, uxor, liberi, procurator esset, eum qui tibi vadimonium non deseruisset; haec omnia mitto; illud dico, dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus adlatas esse ante suos Lares familiaris; hoc dico ... si qui unum aliquem fundum quavis ratione possideat, ipsum autem dominum patiatur cetera praedia tenere, is, ut opinor, praedium non bona videatur alterius possidere ... quid est possidere? nimirum in possessione esse earum rerum quae possunt eo tempore possideri ... Cum domus erat Romae, servi, in ipsa Gallia privata P. Quincti praedia, quae numquam ausus es possidere; ... quod si bona P. Quincti possideres, possidere omnia eo iure deberes. (Iul. Severian. 16


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: