previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. [78] tum mihi Roscius et alia multa confirmandi mei causa dixit, ut me hercule, si nihil diceret, tacito ipso officio et studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis commoveretetenim cum artifex eius modi sit ut solus videatur dignus esse qui in scaena spectetur, tum vir eius modi est ut solus dignus esse videatur qui eo non accedatverum tamen: 'quid? si,' inquit, 'habes eius modi causam ut hoc tibi planum sit faciendum, neminem esse qui possit biduo aut summum triduo dcc milia passuum ambulare, tamenne vereris ut possis hoc contra Hortensium contendere?' [79] 'minime,' inquam, 'sed quid id ad rem?' 'nimirum,' inquit, 'in eo causa consistit.' 'quo modo?' docet me eius modi rem et factum simul Sex. Naevi quod, si simul proferretur, satis esse deberet. quod abs te, C. Aquili, et a vobis qui adestis in consilio, quaeso ut diligenter attendatis; profecto intellegetis illinc ab initio cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc veritatem et pudorem quoad potuerit restitisse. bona postulas ut ex edicto possidere liceat. quo die? te ipsum, Naevi, volo audire; volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce convinci. dic, Naevi, diem. 'ante diem v Kalend. intercalaris.' bene ais. quam longe est hinc in saltum vestrum Gallicanum? Naevi, te rogo. 'dcc milia passuum.' optime. de saltu deicitur Quinctiusquo die? possumus hoc quoque ex te audire? quid taces? dic, inquam, diem. pudet dicere; intellego; verum et sero et nequiquam pudet. deicitur de saltu, C. Aquili, pridie Kalend. intercalaris; biduo post aut, ut statim de iure aliquis cucurrerit, non toto triduo dcc milia passuum conficiuntur. [80] O rem incredibilem! o cupiditatem inconsideratam! o nuntium volucrem! administri et satellites Sex. Naevi Roma trans Alpis in Sebagninos biduo veniunt. O hominem fortunatum qui eius modi nuntios seu potius Pegasos habeat!


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: