previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. Commodius fecissent tribuni plebis, Quirites, si, quae apud vos de me deferunt, ea coram potius me praesente dixissent; nam et aequitatem vestrae disceptationis et consuetudinem superiorum et ius suae potestatis retinuissent. sed quoniam adhuc praesens certamen contentionemque fugerunt, nunc, si videtur eis, in meam contionem prodeant et, quo provocati a me venire noluerunt, revocati saltem revertantur. [2] video quosdam, Quirites, strepitu significare nescio quid et non eosdem voltus quos proxima mea contione praebuerunt in hanc contionem mihi rettulisse. qua re a vobis qui nihil de me credidistis ut eam voluntatem quam semper habuistis erga me retineatis peto; a vobis autem quos leviter immutatos esse sentio parvam exigui temporis usuram bonae de me opinionis postulo, ut eam, si quae dixero vobis probabo, perpetuo retineatis; sin aliter, hoc ipso in loco depositam atque abiectam relinquatis. [3] completi sunt animi auresque vestrae, Quirites, me gratificantem Septimiis, Turraniis ceterisque Sullanarum adsignationum possessoribus agrariae legi et commodis vestris obsistere. hoc si qui crediderunt, illud prius crediderint necesse est, hac lege agraria quae promulgata est adimi Sullanos agros vobisque dividi, aut denique minui privatorum possessiones ut in eas vos deducamini. si ostendo non modo non adimi cuiquam glebam de Sullanis agris, sed etiam genus id agrorum certo capite legis impudentissime confirmari atque sanciri, si doceo agris eis qui a Sulla sunt dati sic diligenter Rullum sua lege consulere ut facile appareat eam legem non a vestrorum commodorum patrono, sed a Valgi genero esse conscriptam, num quid est causae, Quirites, quin illa criminatione qua in me absentem usus est non solum meam sed etiam vestram diligentiam prudentiamque despexerit?


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: