36.
[98]
haec tu, P. Rulle, M. Bruti sceleris vestigia quam monumenta
maiorum sapientiae sequi maluisti, haec tu cum
istis tuis auctoribus excogitasti, ut vetera vectigalia nostra
expilaretis, exploraretis nova, urbem novam huic urbi ad
certamen dignitatis opponeretis; ut sub vestrum ius, iuris
dictionem, potestatem urbis, nationes, provincias, liberos
populos, reges, terrarum denique orbem subiungeretis; ut,
cum omnem pecuniam ex aerario exhausissetis, ex vectigalibus
redegissetis, ab omnibus regibus, gentibus, ab imperatoribus
nostris coegissetis, tamen omnes vobis pecunias ad
nutum vestrum penderent; ut idem partim invidiosos agros
a Sullanis possessoribus, partim desertos ac pestilentis a
vestris necessariis et a vobismet ipsis emptos quanti velletis
populo Romano induceretis; ut omnia municipia coloniasque
Italiae novis colonis occuparetis; ut quibuscumque in
locis vobis videretur ac quam multis videretur colonias
conlocaretis;
[99]
ut omnem rem publicam vestris militibus,
vestris urbibus, vestris praesidiis cingeretis atque oppressam
teneretis; ut ipsum Cn. Pompeium, cuius praesidio saepissime
res publica contra acerrimos hostis et contra improbissimos
civis munita est, exercitu victore atque horum
conspectu privare possetis; ut nihil auro et argento violari,
nihil numero et servitiis declarari, nihil vi et manu perfringi
posset quod non vos oppressum atque ereptum teneretis; ut
volitaretis interea per gentis, per regna omnia cum imperio
summo, cum iudicio infinito, cum omni pecunia; ut veniretis
in castra Cn. Pompei atque ipsa castra, si commodum
vobis esset, venderetis; ut interea magistratus reliquos legibus
omnibus soluti sine metu iudiciorum, sine periculo
petere possetis; ut nemo ad populum Romanum vos adducere,
nemo producere, nemo in senatum cogere, non consul
coercere, non tribunus plebis retinere posset.
[100]
haec ego vos concupisse pro vestra stultitia atque intemperantia
non miror, sperasse me consule adsequi posse
demiror. nam cum omnium consulum gravis in re publica
custodienda cura ac diligentia debet esse, tum eorum
maxime qui non in cunabulis, sed in campo sunt consules
facti. nulli populo Romano pro me maiores mei spoponderunt;
mihi creditum est; a me petere quod debeo, me
ipsum appellare debetis. quem ad modum, cum petebam,
nulli me vobis auctores generis mei commendarunt, sic, si
quid deliquero, nullae sunt imagines quae me a vobis deprecentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.