23.
[61]
remittit hoc Rullo Cn. Pompeius; beneficio isto legis,
benignitate xvirali nihil utitur. nam si est aequum praedam
ac manubias suas imperatores non in monumenta deorum
immortalium neque in urbis ornamenta conferre, sed ad
xviros tamquam ad dominos reportare, nihil sibi appetit
praecipui Pompeius, nihil; volt se in communi atque in
eodem quo ceteri iure versari. sin est iniquum, Quirites,
si turpe, si intolerandum hos xviros portitores omnibus
omnium pecuniis constitui, qui non modo reges atque
exterarum nationum homines sed etiam imperatores vestros
excutiant, non mihi videntur honoris causa excipere Pompeium,
sed metuere ne ille eandem contumeliam quam
ceteri ferre non possit.
[62]
Pompeius autem cum hoc animo
sit ut, quicquid vobis placeat, sibi ferendum putet, quod vos
ferre non poteritis, id profecto perficiet ne diutius inviti
ferre cogamini. verum tamen cavet ut, si qua pecunia
post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, ea xviri
utantur. nova porro vectigalia videt ea fore quae Pompeius
adiunxerit. ita remissis manubiis vectigalibus eius
virtute partis se frui putat oportere.
parta sit pecunia, Quirites, xviris tanta quanta sit in
terris, nihil praetermissum sit, omnes urbes, agri, regna
denique, postremo etiam vectigalia vestra venierint, accesserint
in cumulum manubiae vestrorum imperatorum;
quantae et quam immanes divitiae xviris in tantis auctionibus,
tot iudiciis, tam infinita potestate rerum omnium
quaerantur videtis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.