previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. [58] atque etiam est alia superiore capite quo omnia veneunt quaestuosa exceptio, quae teget eos agros de quibus foedere cautum est. audivit hanc rem non a me, sed ab aliis agitari saepe in senatu, non numquam ex hoc loco, possidere agros in ora maritima regem Hiempsalem quos P. Africanus populo Romano adiudicarit; ei tamen postea per C. Cottam consulem cautum esse foedere. hoc quia vos foedus non iusseritis, veretur Hiempsal ut satis firmum sit et ratum. cuicuimodi est illud, tollitur vestrum iudicium, foedus totum accipitur, comprobatur. quod minuit auctionem xviralem laudo, quod regi amico cavet non reprehendo, quod non gratis fit indico. [59] volitat enim ante oculos istorum Iuba, regis filius, adulescens non minus bene nummatus quam bene capillatus.

vix iam videtur locus esse qui tantos acervos pecuniae capiat; auget, addit, accumulat. '“Avrvm, argentvm ex praeda, ex manvbiis, ex coronario ad qvoscvmqve pervenit neqve relatvm est in pvblicvm neqve in monvmento consvmptvm”,' id profiteri apud xviros et ad eos referri iubet. hoc capite etiam quaestionem de clarissimis viris qui populi Romani bella gesserunt, iudiciumque de pecuniis residuis ad xviros translatum videtis. Horum erit nullum iudicium quantae cuiusque manubiae fuerint, quid relatum, quid residuum sit; in posterum vero lex haec imperatoribus vestris constituitur; ut, quicumque de provincia decesserit, apud eosdem xviros quantum habeat praedae, manubiarum, auri coronarii, profiteatur. [60] hic tamen vir optimus eum quem amat excipit, Cn. Pompeium. Vnde iste amor tam improvisus ac tam repentinus? qui honore xviratus excluditur prope nominatim, cuius iudicium legumque datio, captorum agrorum ipsius virtute cognitio tollitur, cuius non in provinciam, sed in ipsa castra xviri cum imperio, infinita pecunia, maxima potestate et iudicio rerum omnium mittuntur, cui ius imperatorium, quod semper omnibus imperatoribus est conservatum, soli eripitur, is excipitur unus ne manubias referre iubeatur? Vtrum tandem hoc capite honos haberi homini, an invidia quaeri videtur?


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: