15.
[38]
habetis unum venditionis genus quod magnum videri
vobis intellego; sed attendite animos ad ea quae consequuntur;
hunc quasi gradum quendam atque aditum ad
cetera factum intellegetis. '“Qvi agri, qvae loca, aedificia.”'
quid est praeterea? multa in mancipiis, in pecore,
auro, argento, ebore, veste, supellectili, ceteris rebus. quid
dicam? invidiosum putasse hoc fore, si omnia nominasset?
non metuit invidiam. quid ergo? longum putavit et
timuit ne quid praeteriret; ascripsit '“alivdve qvid”,' qua
brevitate rem nullam esse exceptam videtis. quicquid
igitur sit extra Italiam quod publicum populi Romani
factum sit L. Sulla Q. Pompeio consulibus aut postea, id
xviros iubet vendere.
[39]
hoc capite, Quirites, omnis gentis,
nationes, provincias, regna xvirum dicioni, iudicio potestatique
permissa et condonata esse dico. primum hoc
quaero, ecqui tandem locus usquam sit quem non possint
xviri dicere publicum populi Romani esse factum. nam
cum idem possit iudicare qui dixerit, quid est quod non
liceat ei dicere cui liceat eidem iudicare? Commodum erit
Pergamum, Smyrnam, Trallis, Ephesum, Miletum, Cyzicum,
totam denique Asiam quae post L. Sullam Q. Pompeium
consules recuperata sit populi Romani factam esse dicere;
utrum oratio ad eius rei disputationem deerit,
[40]
an, cum idem
et disseret et iudicabit, impelli non poterit ut falsum iudicet?
an, si condemnare Asiam nolet, terrorem damnationis et
minas non quanti volet aestimabit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.