10. hic, quoniam video vos hominis dignitate
et contumelia legis esse commotos, renovabo illud quod
initio dixi, regnum comparari, libertatem vestram hac lege
funditus tolli.
[25]
an vos aliter existimabatis? cum ad omnia
vestra pauci homines cupiditatis oculos adiecissent, non
eos in primis id acturos ut ex omni custodia vestrae
libertatis, ex omni potestate, curatione, patrocinio vestrorum
commodorum Cn. Pompeius depelleretur? viderunt
et vident, si per imprudentiam vestram, neglegentiam meam
legem incognitam acceperitis, fore uti postea cognitis insidiis,
cum xviros creetis, tum vitiis omnibus et sceleribus
legis Cn. Pompei praesidium opponendum putetis. et hoc
parvum argumentum vobis erit, a certis hominibus dominationem
potestatemque omnium rerum quaeri, cum videatis
eum quem custodem vestrae libertatis fore videant expertem
fieri dignitatis?
[26]
cognoscite nunc quae potestas xviris et quanta detur.
primum lege curiata xviros ornat. iam hoc inauditum et
plane novum, uti curiata lege magistratus detur qui nullis
comitiis ante sit datus. eam legem ab eo praetore populi
Romani qui sit primus factus ferri iubet. at quo modo?
Vt ei xviratum habeant quos plebs designaverit. oblitus
est nullos a plebe designari. et is orbem terrarum constringit
novis legibus qui, quod in secundo capite scriptum
est, non meminit in tertio? atque hic perspicuum est quid
iuris a maioribus acceperitis, quid ab hoc tribuno plebis
vobis relinquatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.