7.
[20]
quid enim cavendum
est in coloniis deducendis? si luxuries, Hannibalem
ipsum Capua corrupit, si superbia, nata inibi esse haec ex
Campanorum fastidio videtur, si praesidium, non praeponitur
huic urbi ista colonia, sed opponitur. at quem
ad modum armatur, di immortales! nam bello Punico
quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese; nunc omnes
urbes quae circum Capuam sunt a colonis per eosdem xviros
occupabuntur; hanc enim ob causam permittit ipsa lex, in
omnia quae velint oppida colonos ut xviri deducant quos
velint. atque his colonis agrum Campanum et Stellatem
campum dividi iubet.
[21]
non queror deminutionem vectigalium,
non flagitium huius iacturae atque damni, praetermitto
illa quae nemo est quin gravissime et verissime conqueri
possit, nos caput patrimoni publici, pulcherrimam
populi Romani possessionem, subsidium annonae, horreum
belli, sub signo claustrisque rei publicae positum vectigal
servare non potuisse, eum denique nos agrum P. Rullo
concessisse, qui ager ipse per sese et Sullanae dominationi
et Gracchorum largitioni restitisset; non dico solum hoc in
re publica vectigal esse quod amissis aliis remaneat, intermissis
non conquiescat, in pace niteat, in bello non obsolescat,
militem sustentet, hostem non pertimescat; praetermitto
omnem hanc orationem et contioni reservo; de
periculo salutis ac libertatis loquor.
[22]
quid enim existimatis
integrum vobis in re publica fore aut in vestra libertate ac
dignitate retinenda, cum Rullus atque ei quos multo magis
quam Rullum timetis cum omni egentium atque improborum
manu, cum omnibus copiis, cum omni argento et auro
Capuam et urbis circa Capuam occuparint?
his ego rebus, patres conscripti, resistam vehementer
atque acriter neque patiar homines ea me consule expromere
quae contra rem publicam iam diu cogitarunt.
Errastis,
[23]
Rulle, vehementer et tu et non nulli conlegae tui
qui sperastis vos contra consulem veritate, non ostentatione
popularem posse in evertenda re publica populares existimari.
lacesso vos, in contionem voco, populo Romano
disceptatore uti volo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.