previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. vellem di immortales fecissent, patres conscripti, ut vivo potius Ser. Sulpicio gratias ageremus quam honores mortuo1 quaereremus. nec vero dubito quin, si ille vir legationem renuntiare potuisset, reditus eius et vobis gratus fuerit et rei publicae salutaris futurus, non quo L. Philippo et L. Pisoni aut studium aut cura defuerit in tanto officio tantoque munere, sed cum Ser. Sulpicius aetate illis anteiret, sapientia omnibus2, subito ereptus e causa totam legationem orbam et debilitatam reliquit. [2] quod si cuiquam iustus honos habitus est in morte legato, in nullo iustior quam in Ser. Sulpicio reperietur3. ceteri qui in legatione mortem obierunt ad incertum vitae periculum sine ullo mortis metu profecti sunt: Ser. Sulpicius cum aliqua perveniendi ad M. Antonium spe profectus est, nulla revertendi. qui cum ita adfectus esset ut, si ad gravem valetudinem labor accessisset, sibi ipse diffideret, non recusavit quo minus vel extremo4 spiritu, si quam opem rei publicae ferre posset, experiretur. itaque non illum5 vis hiemis, non nives, non longitudo itineris, non asperitas6 viarum7, non morbus ingravescens retardavit, cumque8 iam ad congressum conloquiumque eius pervenisset ad quem erat missus, in ipsa cura ac meditatione obeundi sui muneris excessit e vita. [3]

Vt igitur alia, sic hoc, C. Pansa9, praeclare quod et10 nos ad honorandum Ser. Sulpicium cohortatus es11 et ipse multa copiose de illius12 laude dixisti. quibus a te dictis nihil praeter sententiam dicerem, nisi P. Servilio13, clarissimo viro14, respondendum putarem, qui hunc honorem statuae nemini tribuendum censuit nisi ei15 qui ferro esset in legatione interfectus. ego autem, patres conscripti, sic16 interpretor sensisse maiores nostros ut causam mortis censuerint, non genus esse quaerendum. etenim cui legatio ipsa morti17 fuisset, eius monumentum exstare voluerunt, ut in18 bellis periculosis obirent homines legationis munus audacius. non igitur exempla maiorum quaerenda, sed consilium est eorum a quo ipsa exempla nata sunt explicandum.


1 mortuo honores D

2 illis anteiret, sapientia omnibus D et Arusianus K. vii. p. 454: illos anteiret sapientia omnibus V (corr. m. 2)

3 quam ... Sulpicio re- om. V1

4 in extremo D

5 illum om. Cus.

6 asperitatis V: asperitates coni. Halm

7 viarumq. V (non viarum asperitas praepediat Cus.

8 non morbus ... cum om. V1 (non ... retardavit add. V2

9 C. om. D

10 quod et Halm: quodenset V: quod D

11 es b: est Vnst

12 ipsius V

13 P. om. V

14 clarissimo viro Mommsen: cui V1: c. u. V2 (e coll. mea): cum t: om. bns

15 ei ei p. V: om. st

16 patres conscr. sic D: .ps. V2: om. V1

17 morti mortis causa cod. Amst., ed. R

18 ut in om. V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: