7.
[18]
Quirites, consilio quantum potero, labore
plus paene quam potero, excubabo vigilaboque pro vobis.
etenim quis est civis, praesertim hoc gradu quo me vos
esse voluistis, tam oblitus benefici vestri, tam1 immemor
patriae, tam2 inimicus dignitati suae quem non excitet, non
inflammet tantus vester iste consensus? multas magnasque
habui consul contiones, multis interfui: nullam umquam3
vidi tantam quanta nunc vestrum4 est. Vnum sentitis
omnes, unum studetis, M. Antoni conatus5 avertere a re
publica, furorem exstinguere, opprimere audaciam. idem
volunt omnes ordines; eodem incumbunt municipia,
coloniae, cuncta Italia. itaque senatum bene sua sponte
firmum firmiorem vestra auctoritate fecistis.
[19]
venit tempus,
Quirites6, serius omnino quam dignum populo Romano fuit,
sed tamen7 ita maturum ut differri iam hora8 non possit.
fuit aliquis fatalis casus, ut ita dicam, quem tulimus, quoquo
modo ferendus fuit: nunc si quis erit, erit voluntarius.
populum Romanum servire fas non est, quem di immortales
omnibus gentibus9 imperare voluerunt. res in extremum
est adducta discrimen; de libertate decernitur. aut vincatis
oportet, Quirites, quod profecto et pietate vestra et
tanta concordia consequemini10, aut quidvis potius quam
serviatis. Aliae nationes servitutem pati possunt, populi
Romani est11 propria libertas.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.