previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [12] sed redeo ad amores deliciasque vestras, L. Antonium, qui vos omnis in fidem suam recepit. negatis? num quisnam est vestrum qui tribum non habeat? certe nemo. atqui illum quinque et triginta tribus patronum adoptarunt. rursus reclamatis? aspicite illam a sinistra equestrem statuam inauratam, in qua quid inscriptum est? '“Qvinqve et triginta tribvs patrono.”' populi Romani igitur est patronus L. Antonius. malam quidem illi pestem! clamori enim vestro adsentior. non modo hic latro quem clientem habere nemo velit sed quis umquam tantis opibus, tantis rebus gestis fuit qui se populi Romani victoris dominique omnium gentium patronum dicere auderet? [13] in foro L. Antoni statuam videmus, sicut illam Q. Tremuli1, qui Hernicos devicit, ante Castoris. O impudentiam incredibilem! tantumne sibi sumpsit, quia Mylasis myrmillo Thraecem iugulavit, familiarem suum? quonam modo istum ferre possemus, si in hoc foro spectantibus vobis depugnasset? sed haec una statua. altera ab2 equitibus Romanis equo publico: qui item ascribunt, 'patrono.' quem umquam iste ordo patronum adoptavit? si quemquam, debuit me. sed me omitto; quem censorem, quem imperatorem? agrum eis divisit. O sordidos qui acceperint3, improbum qui dederit4! [14] statuerunt etiam tribuni militares qui in exercitu Caesaris bis5 fuerunt. quis est iste ordo? multi fuerunt multis in legionibus per tot annos. Eis quoque divisit Semurium6. campus Martius restabat, nisi prius cum fratre fugisset. sed haec agrorum adsignatio paulo ante, Quirites, L. Caesaris, clarissimi viri et praestantissimi senatoris, sententia dissoluta est: huic enim adsensi vii virum acta sustulimus. iacent beneficia Nuculae; friget patronus Antonius. nam possessores animo aequiore discedent: nullam impensam fecerant; nondum instruxerant, partim quia non confidebant, partim quia non habebant. [15] sed illa statua palmaris de qua, si meliora tempora essent, non possem sine risu dicere: “L. Antonio a Iano medio patrono.” itane? iam7 Ianus medius in L. Antoni clientela est8? quis umquam9 in illo Iano inventus est qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?


1 Tremuli Beroaldus: Tremelli V

2 ab suppl. ed. Cratandrina

3 acceperint Ernesti: acceperunt V

4 dedit Zielinski

5 bis Garatoni: duobus V: iterum Orelli

6 Remurium Ferrarius

7 itane? Iam Halm: ita in eam V: itane Gellius i. 16. 5

8 est Gellius: sit V

9 qui umquam V1 et Macrobius i. 5. 5

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: