previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [5] itaque, quod paulo ante feci in senatu, faciam apud vos. testificor, denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae sunt legatis mandata facturum; vastaturum agros, Mutinam obsessurum, dilectus qua possit habiturum. is est enim ille qui semper senatus iudicium et auctoritatem, semper voluntatem vestram potestatemque contempserit. an ille id faciat quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen Rubiconem1, qui finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam cc milia admoveret? huic denuntiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone et2 cc milibus circumscriptum esse patiatur? [6] non is est Antonius; nam si esset, non commisisset ut ei senatus tamquam Hannibali initio belli Punici denuntiaret ne oppugnaret Saguntum. quod vero ita avocatur a Mutina ut ab urbe tamquam pestifera flamma arceatur, quam habet ignominiam, quod iudicium senatus! quid, quod a senatu dantur mandata legatis ut D. Brutum militesque3 eius adeant eisque demonstrent summa4 in rem publicam merita beneficiaque eorum grata esse senatui populoque Romano eisque eam rem magnae laudi magnoque honori fore? passurumne censetis Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto? numquam patietur, mihi credite. Novi violentiam5, novi impudentiam, novi audaciam. [7] nec vero de illo sicut de homine aliquo debemus, sed ut de importunissima belua cogitare. quae cum ita sint, non omnino dissolutum est quod decrevit senatus: habet atrocitatis aliquid legatio: utinam nihil haberet morae! nam cum plerisque in rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est, tum hoc bellum indiget celeritatis. succurrendum est D. Bruto, omnes undique copiae conligendae; moram exhibere ullam6 in tali cive liberando sine scelere non possumus. [8] an ille non potuit, si Antonium consulem, si Galliam Antoni provinciam iudicasset, legiones Antonio et provinciam tradere, domum redire, triumphare, primus in hoc ordine, quoad magistratum iniret, sententiam dicere? [9] quid negoti fuit? sed cum se Brutum esse meminisset vestraeque libertati natum, non otio suo, quid egit aliud nisi ut paene corpore suo Gallia prohiberet Antonium? ad hunc utrum legatos an legiones ire oportebat? sed praeterita omittamus: properent legati, quod video esse facturos; vos saga parate. est enim ita decretum ut, si ille auctoritati senatus7 non paruisset, ad saga iretur. Ibitur; non parebit: nos amissos tot dies rei gerendae queremur.


1 Rubiconem in mg. hic habet V, sed infra ยง 10, ubi hic locus iterum legitur, in textu

2 et Faernus: om. V in ras.

3 militesque Poggius: que V

4 suma V

5 violentiam Naugerius (1): vinolentiam V

6 moram exhibere ullam Vrsinus: horam exhibere nullam V: curam exhibere nullam Hirschfelder: horam eximere nullam Budaeus

7 senatu V: senati coni. Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: