previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. legem1 etiam iudiciariam tulit, homo castus atque integer, iudiciorum et iuris auctor. in quo nos fefellit. antesignanos et manipularis et alaudas2 iudices se constituisse dicebat: at ille legit aleatores, legit exsules, legit Graecoso consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili admirandam! [13] avet3 animus apud consilium illud pro reo dicere! Cydam amo4 Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. sed fac5 non esse: num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est6, leges nostras moresve novit? num denique homines? est enim Creta vobis notior quam Roma Cydae. dilectus autem et notatio iudicum etiam in nostris civibus haberi solet; Cortynium vero iudicem quis novit aut quis nosse potuit? nam Lysiaden Atheniensem plerique novimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius; homo7 praeterea festivus, ut ei cum M'. Curio8 consessore eodemque conlusore facillime possit convenire. quaero igitur, [14] si Lysiades citatus iudex non responderit excuseturque Areopagites esse nec debere eodem tempore Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem is qui quaestioni praeerit Graeculi iudicis, modo palliati, modo togati? an Atheniensium antiquissimas leges negleget? qui porro ille consessus, di boni! Cretensis iudex isque nequissimus. quem ad modum9 ad hunc reus adleget, quo modo accedat? dura natio est. at10 Athenienses misericordes. puto ne Curium quidem esse crudelem qui periculum fortunae cotidie11 facit12. sunt item lecti iudices qui fortasse excusabuntur; habent enim legitimam excusationem, exsili causa solum vertisse nec esse postea restitutos. [15] hos ille demens iudices legisset, horum nomina ad aerarium detulisset, his magnam partem rei publicae credidisset, si ullam speciem rei publicae cogitavisset?


1 is legem D

2 et Alaudas codd.: Alaudas Cobet: fort. ex Alaudis

3 pavet D

4 amo supplevi

5 fac Faernus: faci V: fac ita bns1t: facetus s2

6 quod max. est om. D

7 homo V: onemo t: quo nemo bns

8 M'. Manutius: M. D: om. V

9 quem ad modum V: quem bns: quae t

10 at om. V

11 cotidie ante peric. habent D

12 faciat s

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: