3. agitur utrum
M. Antonio facultas detur opprimendae rei publicae, caedis
faciendae bonorum, urbis, agrorum1 suis latronibus condonandi,
populum Romanum2 servitute opprimendi, an horum
ei facere nihil liceat. dubitate quid agatis. 'at3 non
cadunt haec in Antonium.'
[7]
hoc ne Cotylo4 quidem dicere
auderet. quid enim5 in eum non cadit qui, cuius6 acta se
defendere dicit, eius eas leges pervertit quas maxime laudare
poteramus? ille paludes siccare voluit; hic omnem Italiam
moderato homini, L. Antonio, dividendam dedit. quid?
hanc legem populus Romanus accepit? quid? per auspicia
ferri potuit? sed7 augur verecundus sine conlegis de auspiciis.
quamquam illa auspicia non egent interpretatione augurum8;
Iove enim tonante cum populo agi non esse fas quis
ignorat? tribuni plebis tulerunt de provinciis contra acta
C. Caesaris9: ille biennium, hi sexennium10. etiam11 hanc
legem populus Romanus accepit? quid? promulgata fuit?
quid? non ante lata quam scripta est? quid12? non ante
factum vidimus quam futurum quisquam est suspicatus?
Vbi lex Caecilia et Didia,
[8]
ubi promulgatio trinum nundinum,
ubi poena13 recenti lege Iunia et Licinia? possuntne hae14
leges esse ratae15 sine interitu legum reliquarum? eccui
potestas in forum insinuandi16 fuit? quae porro illa tonitrua,
quae tempestas! ut, si auspicia M. Antonium non moverent,
sustinere17 tamen eum ac ferre posse tantam vim
tempestatis, imbris18, turbinum mirum videretur. quam
legem igitur se augur dicit tulisse non modo tonante Iove
sed prope caelesti clamore prohibente, hanc dubitabit contra
auspicia latam confiteri?
[9]
quid? quod cum eo conlega
tulit quem ipse fecit sua nuntiatione vitiosum, nihilne ad
auspicia bonus augur pertinere arbitratus est19?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 urbis, agrorum scripsi (cf. xiii. 42 et 47): urbis eruendorum (urbis eruen. m. 2 in ras.) agrorum V: eripiendorum (dirip. s) urbis agrorum D: urbis dividundae, agrorum Halm
2 populi Romani Manutius
3 at Vb2: an cett.
4 Catulo Vn: Cotyla ed. R (cf. ยง 5)
5 enim D: enim autem V
6 cuius V: cum eius D
7 sed silet Madvig
8 augurum om. V
9 C. om. D
10 ille biennium, hi (hic V) sexennium Zumpt, V: ille biennii, iste (ille t) sexennii D
11 num etiam D
12 est? quid? est D
13 poenae D
14 haec V1 (cf. Deiot. 26)
15 ratae esse D
16 insinuandi V: introeundi D
17 sustinere me non afferre D
18 tempestatis, imbris Wesenberg: temp. imbris ac codd.: tempestatis del. Madvig
19 arb. est pertinere nst
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.