previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32.

C. Caesari1 ex Hispania redeunti obviam longissime processisti. celeriter isti2, redisti, ut cognosceret te si minus fortem, at tamen strenuum. factus es ei rursus nescio quo modo familiaris. habebat hoc omnino Caesar: quem plane perditum aere alieno egentemque, si eundem nequam hominem audacemque cognorat3, hunc in familiaritatem libentissime recipiebat. [79] his igitur rebus praeclare commendatus iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso. nihil queror de Dolabella qui tum est4 impulsus, inductus, elusus. qua in re quanta fuerit uterque5 vestrum perfidia in Dolabellam6 quis ignorat? ille induxit ut peteret7, promissum et receptum intervertit ad seque transtulit; tu eius perfidiae voluntatem tuam ascripsisti. veniunt Kalendae Ianuariae; cogimur in senatum: invectus est copiosius multo in istum et paratius Dolabella quam nunc ego. [80] hic autem iratus8 quae dixit, di boni! primum cum Caesar ostendisset se, prius quam proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussurumquem negant9 regem, qui et faceret semper eius modi aliquid et diceretsed cum Caesar ita dixisset, tum hic bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset, idque se facturum esse adseveravit. in quo primum incredibilem stupiditatem hominis cognoscite. [81] quid enim10? istud quod te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et consul esses, minus facere potuisses? vide ne etiam facilius. nos enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui magistratus etiam spectionem11. esto: hoc imperite; nec enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia, sed videte impudentiam. multis ante mensibus in senatu dixit se12 Dolabellae comitia aut prohibiturum auspiciis aut id facturum esse quod fecit. quisquamne divinare potest13 quid viti in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo servare constituit? quod neque licet comitiis per leges et si qui servavit non comitiis habitis14, sed prius quam habeantur, debet nuntiare. verum implicata inscientia15 impudentia est: nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet. [82] atque16 ex illo die recordamini eius usque ad Idus Martias consulatum. quis umquam apparitor tam humilis, tam abiectus? nihil ipse poterat; omnia rogabat; caput in aversam17 lecticam inserens18, beneficia quae venderet19 a conlega petebat.


1 C. om. D

2 isti et D

3 cognoverat D

4 est D

5 utriusque D

6 qui tum ... Dolabellam om. V1

7 induxit ut peteret om. V

8 iratus Vc: mihi iratus nst

9 negat V

10 enim est V

11 spectionem ct: spectationem V1: inspectionem cett.

12 dixit se Vn2: dixisse cett.

13 posset V

14 habitis comitiis D: comitiis Cobet

15 inscientia Vn: inscia c: inscitia st est (sed c) nec scit Vc: si nescit cett.

16 atque D: itaque V

17 adversam D

18 inferens D

19 venderet D: videret V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: