5.
[12]
an1 si quis Hispanorum
aut Gallorum aut Threcum mille aut duo milia occidisset,
illum2 hac consuetudine quae increbruit imperatorem appellaret
senatus: tot legionibus caesis, tanta multitudine
hostium interfecta—ita, inquam3, hostium, quamvis hoc isti
hostes domestici nolint—clarissimis ducibus supplicationum
honorem4 tribuemus, imperatorium nomen adimemus?
quanto enim honore, laetitia, gratulatione in hoc templum
ingredi debent illi ipsi huius urbis liberatores, cum hesterno
die propter eorum res gestas me ovantem et prope triumphantem
populus Romanus in Capitolium domo tulerit,
domum inde reduxerit?
[13]
is enim demum est mea quidem
sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re publica
meritis testimonium a consensu civitatis datur. nam sive in
communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum
iudicium, sive uni5 gratias agebant, eo maius, sive utrumque,
nihil magnificentius cogitari6 potest.
tu igitur ipse de te? dixerit quispiam. equidem invitus,
sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum.
nonne satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene
merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas
in rei publicae salute defigunt, crimen et invidia quaeretur7?
scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem,
[14]
me
parilibus8, qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. in
aliquem credo hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam
esse conlatum9, non in eum qui ne quid tale in re publica
fieri posset effecerit. an vero10 ego qui Catilinam haec
molientem sustulerim, everterim, adflixerim, ipse exstiterim11
repente Catilina? quibus auspiciis istos fascis augur acciperem,
quatenus haberem, cui traderem? quemquamne12
fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosum13 qui
crederet? Vnde igitur ista suspicio vel14 potius unde iste
sermo?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 an b, Muretus: at cett.
2 illum o: unum hst: om. b: eum Muretus
3 ita inquam Manutius: dico inquam os: dico ita inquam bhtv: hostium dico? Ita inquam duo codd. (?) Vrsini
4 supplicationum honorem b, Ferrarius: -onem honorum os: -onem bonorum tv
5 uni om. s, Ferrarius
6 cogitari bos: excog. htv
7 crimen et invidia quaeretur scripsi: impetus crimen queretur t: in peius (impetus b) crimen invidia quereretur (queretur b) cett.: crimen invidiaque quaeretur Faernus: impetus crimenque quaer. Madvig (varia lectio in peius = impetus e § 15 huc illata turbas dedit, cf. ii. 104, 106)
8 Parilibus t: per Idus Quint. bhov
9 conlatum Halm: consultum hosv: consulatum (-sult- b) bt
10 an vero scripsi: an ut (i. e. ũ pro ů) codd.: an Faernus
11 exsisterem Manutius
12 quaequam bs: quamquam nec cett.: corr. Ferrarius
13 furiosum fuit t: fatuum coni. Halm
14 vel vel fusum (i e. furiosum) t: vel susum b: vel summum coni. Halm
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.