16. 'neminem Pompeianum qui vivat teneri
lege Hirtia dictitatis1.' quis, quaeso2, iam legis Hirtiae
mentionem facit? cuius non minus arbitror latorem ipsum
quam eos de quibus lata est paenitere. omnino mea quidem
sententia legem illam appellare fas non est; et, ut sit
lex, non debemus illam Hirti legem putare. 'Apuleiana
pecunia Brutum subornastis.' quid? si omnibus suis copiis
excellentem virum res publica armasset, quem tandem bonum
paeniteret? nec enim sine pecunia exercitum alere
nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset.
[33]
'securi
percussos Petraeum3 et Menedemum, civitate donatos et
hospites Caesaris, laudastis.' non laudavimus4 quod ne
audivimus quidem. valde enim nobis in tanta perturbatione
rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum
fuit. 'Theopompum, nudum, vi5 expulsum a Trebonio,
confugere Alexandream neglexistis.' Magnum crimen senatus!
de Theopompo, summo homine, negleximus, qui
ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit,
quis aut scit aut curat? 'Ser. Galbam eodem pugione
succinctum in castris videtis.' nihil tibi de Galba respondeo,
fortissimo et constantissimo civi: coram aderit; praesens6
et ipse et ille quem insimulas pugio respondebit. 'milites
aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium
eorum qui Caesarem occiderant: et eosdem nec opinantis
ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum
pericula impulistis.' scilicet verba dedimus, decepimus:
ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant7 veterani quid
ageretur; non illi senatus auctoritatem, non8 libertatem populi
sequebantur: Caesaris mortem ulcisci volebant, quam
omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te videlicet salvum,
beatum, florentem esse cupiebant.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 teneri ... dictitatis Orelli: tenere (-i t) ... dignitatis (-tes osv) codd.
2 quis quaeso cod. Vrsini: quis (-ui osv quasi codd.
3 Petrum Haupt: Petrum codd.
4 laudavimus Lambinus: -amus codd.
5 vi scripsi: ñ (om. o) codd.
6 praesens b1: tibi add. post praes. b2otv, post respond. s
7 nesciebant nec sciebant bt: ignorabant s
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.