previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [15] quaero igitur a te, L. Piso, nonne oppressam rem publicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam facinerosi recepti sint? quos nondum tantis parricidiis contaminatos vix ferebamus, hos nunc omni scelere coopertos1 tolerabilis censes civitati fore? aut isto tuo, mihi crede, consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus, vitam inopem et vagam persequamur, aut cervices latronibus dandae atque in patria cadendum est2. Vbi sunt, C. Pansa, illae cohortationes pulcherrimae tuae quibus a te excitatus senatus, inflammatus populus Romanus non solum audivit sed etiam didicit nihil esse homini Romano foedius servitute? idcircone saga sumpsimus, [16] arma cepimus, iuventutem omnem ex tota Italia excussimus3, ut exercitu florentissimo et maximo legati ad pacem mitterentur? si accipiendam, cur non rogamur? si4 postulandam, quid timemus?

in hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscear5 in quo ne si dissensero quidem a ceteris sciturus6 populus Romanus sit? ita fiet ut si quid remissum aut concessum sit, meo semper periculo peccet Antonius, cum ei peccandi potestas a me concessa videatur. [17] quod si habenda cum M. Antoni7 latrocinio pacis ratio fuit, mea tamen persona ad istam pacem conciliandam minime fuit deligenda. ego numquam legatos mittendos censui; ego ante reditum legatorum8 ausus sum dicere, pacem ipsam si adferrent, quoniam sub nomine pacis bellum lateret, repudiandam9; ego princeps sagorum; ego semper illum appellavi hostem10, cum alii adversarium; semper hoc bellum, cum alii tumultum. nec haec in senatu solum: eadem ad populum semper egi; neque solum in ipsum sed in eius socios facinorum et ministros, et praesentis et eos qui una sunt, in totam denique M. [18] Antoni domum sum semper invectus. itaque ut alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur, sic me iniquum11 eierabant, de me querebantur; diffidebant etiam Servilio: meminerant eius sententiis confixum Antonium; L. Caesarem fortem quidem illum12 et constantem senatorem, avunculum tamen13; Calenum procuratorem; Pisonem familiarem; te ipsum, Pansa, vehementissimum et fortissimum consulem factum iam putant leniorem: non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te facta pacis suspicionem multis attulit immutatae voluntatis. inter has personas me interiectum amici Antoni moleste ferunt: quibus gerendus mos est, quoniam semel liberales esse coepimus.


1 coopertos bs: copertos V: opertos t

2 est om. D

3 excussimus V et Nonius p. 300: excivimus D ut V: et tv: ut de bns

4 si... rogamur si: hoc colon hoc loco omissum post admiscear in quo ne inserunt D

5 admiscear Poggius: admiscearis D (admis ceteris V med. omissis

6 sciturus Poggius: siciturus V: siiturus D

7 M. om. D

8 legat. reditum D

9 r. p. repudiandam D

10 hostem appellavi D

11 iniquum V: inimicum bt

12 illum quidem Muretus

13 tamen om. V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: