previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. possumusne igitur in Antoni latrocinio aeque esse tuti1? non possumus; aut, si ceteri possunt, me posse diffido. [28] quod si non extra castra congrediemur, quae ad conloquium castra sumentur? in nostra ille numquam veniet; multo minus nos in illius. reliquum est ut et accipiantur et remittantur postulata per litteras. ergo erimus in castris, meaque2 ad omnia postulata una sententia; quam cum hic vobis audientibus dixero, isse3, redisse me putatote: legationem confecero4. omnia ad senatum mea sententia reiciam, quaecumque postulabit Antonius. neque enim licet aliter neque permissum est nobis ab hoc ordine, ut bellis confectis decem legatis permitti solet more maiorum, neque ulla omnino a senatu mandata accepimus. quae cum agam in consilio non nullis5, ut arbitror, repugnantibus, nonne metuendum est ne imperita militum multitudo per me pacem distineri putet? facite hoc meum consilium legiones novas non improbare; [29] nam Martiam et quartam nihil cogitantis6 praeter dignitatem et decus comprobaturas esse certo7 scio: quid? veteranos non veremurnam timeri se ne ipsi quidem voluntquonam modo accipiant8 severitatem meam? multa enim falsa de me audierunt; multa ad eos improbi detulerunt9, quorum commoda, ut vos optimi testes estis, semper ego sententia, auctoritate, oratione firmavi: sed credunt improbis, credunt turbulentis, credunt suis. sunt autem fortes illi quidem, sed propter memoriam rerum quas gesserunt pro populi Romani libertate et salute rei publicae nimis feroces et ad suam vim omnia nostra consilia revocantes. [30] Horum ego cogitationem non vereor; impetum pertimesco. haec quoque tanta pericula si effugero, satisne tutum reditum putatis fore? cum enim et vestram auctoritatem meo more10 defendero et meam fidem rei publicae constantiamque praestitero, tum erunt mihi non ei solum qui me oderunt sed illi etiam qui invident extimescendi. custodiatur igitur vita rei publicae mea11, quoad vel dignitas vel natura patietur, patriae reservetur, mors aut12 necessitatem habeat fati aut, si ante oppetenda est, oppetatur cum gloria. haec cum ita sint, etsi hanc legationem res publica, ut levissime dicam, non desiderat, tamen si tuto licebit ire, proficiscar. omnino, patres conscripti, totum huiusce rei consilium non periculo meo13, sed utilitate rei publicae metiar. de qua mihi quoniam liberum est spatium, multum etiam atque etiam considerandum puto idque potissimum faciendum quod maxime interesse rei publicae iudicaro.


1 tuti b: ut hi v: uti t: ut s1: si hic s2: sic n

2 mea quidem Halm

3 isse scripsi: isse et codd. (cf. ii. 78, 89)

4 confecero b: confero cett.

5 non nullis Poggius: ñulis ns: nullis btv

6 cogitantis Madvig: cogitatis t: cogitetis cett.

7 certo Orelli: certe codd.

8 quonam modo accipiant t: sed quo. m. accipient (-ant v) cett.

9 improvide detulerunt D: corr. Poggius

10 meo more meo me more t: et meo me more nsv: more meo b

11 rei p. (r. p.) mea t: r. p. eaque b: mea r. p. eaque ns

12 aut (post mors) π, Faernus: autem cett.

13 meo periculo t

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: