8.
[18]
cum Aristonico bellum
gerendum fuit P. Licinio L. Valerio1 consulibus. rogatus
est2 populus quem id bellum gerere placeret. Crassus consul,
pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali,
multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus
Romanus3 remisit; pontifici tamen flaminem parere iussit.
sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit
bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numantinis
triumpharat4; qui, cum longe omnis belli gloria et
virtute superaret, duas tamen tribus solas5 tulit. ita populus
Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano
bellum gerendum dedit6. de Cn. Pompei imperiis, summi
viri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tulerunt.
nam Sertorianum bellum a senatu privato datum
est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus
eum se7 mittere dixit, non pro consule.
[19]
quae igitur
haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et
gravissimus civis, L. Caesar, in senatum introduxit? clarissimo
viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato
tamen: in quo maximum nobis onus imposuit8. adsensus
ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, videbor suffragio
meo, tamquam comitiis, honorem homini amicissimo
denegavisse. quod si comitia placet in senatu haberi9,
petamus, ambiamus, tabella modo10 detur nobis, sicut populo
data est. cur committis11, Caesar, ut aut praestantissimus
vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut
unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate
simus12, eodem honore digni non putemur?
[20]
at enim—nam
id exaudio—C. Caesari adulescentulo13 imperium extraordinarium
mea sententia dedi. ille enim mihi praesidium
extraordinarium dederat: cum dico mihi, senatui dico populoque
Romano. A quo praesidium res publica14, ne cogitatum
quidem, tantum haberet ut sine eo salva esse non
posset, huic extraordinarium imperium non darem? aut
exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. quae est
enim ratio aut qui potest fieri ut sine imperio teneatur exercitus?
non igitur, quod ereptum non est, id existimandum
est datum. eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, imperium,
nisi dedissetis. milites veterani qui illius auctoritatem,
imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant
volebant sibi ab illo imperari; legio15 Martia et legio quarta
ita se contulerant16 ad auctoritatem senatus et rei publicae17
dignitatem ut deposcerent imperatorem et ducem C. Caesarem.
imperium C. Caesari18 belli19 necessitas, fascis senatus
dedit. otioso vero et20 nihil agenti privato, obsecro te,
L. Caesar—cum peritissimo homine mihi res est—quando
imperium senatus dedit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 p. licionio p. Valerio V: L. Valerio P. Scipione D
2 est V: et t: om. bns
3 populus Romanus Poggius: populi Romani V: populus D
4 triumphaverat D
5 solas om. D
6 post dedit add. V1 ex § 20 sed de ... designatus
7 se eum D
8 fort. maximum post imposuit collocandum (clausulae gratia: cf. Zielinski p. 147) assensero V2D
9 habere D
10 modo Vb: nova t: modo nova ns
11 committis Faernus: comitiis (-ciis b) codd.
12 sumus D
13 adolescenti (-escens t) D
14 res p. praesidium D
15 Martia et legio om. D
16 contulerat D
17 et rei p. V: reique p. bt: r. p. p. q. r. s: p. q. r. n
18 C. Caesarem. Imperium C. om. D
19 belli Vt: bellum bns
20 et om. D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.