previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus. tolerabilia fuerunt illa: P. Clodi mortem aequo animo ferre nemo1 potest. luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant. [21] non fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque alta et divina quadam mente praeditus multa vidit: fuisse illum sibi inimicum, familiarem Milonem; in communi omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur infirmior fides reconciliatae gratiae. multa etiam alia vidit, sed illud maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen fortiter iudicaturos. itaque delegit ex florentissimis ordinibus ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, secrevit in iudicibus legendis amicos meos. neque enim hoc cogitavit vir iustissimus, neque in bonis viris2 legendis id adsequi potuisset, etiam si cupisset. non enim mea gratia familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt, propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum multis3; sed, si quid possumus, ex eo possumus quod res publica nos coniunxit cum bonis. ex quibus ille cum optimos viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei. [22] quod vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit, nihil quaesivit aliud4 nisi iustitiam, gravitatem, humanitatem, fidem. tulit ut consularem necesse esset: credo, quod principum munus esse ducebat resistere et levitati multitudinis et perditorum temeritati. ex consularibus te creavit potissimum: dederas enim quam contemneres popularis insanias5 iam6 ab adulescentia documenta maxima.


1 aequo animo ferre nemo T: nemo aeq. anim. ferre E: aeq. anim. nemo ferre δ

2 legendis ... viris om. T

3 propterea ... multis del. Bake

4 aliud om. T

5 insanias ET, Schol.: insidias δ

6 iam inde Schol.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: