previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. domi1 suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est. nihil de eius morte populus consultus est2, nulla quaestio decreta a senatu est. quantum luctum fuisse in hac urbe3 a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suae quiescenti4 illa nocturna vis esset inlata? quis tum non ingemuit5, quis non arsit dolore, quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem? num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? certe nulla. quid ita? [17] quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur. intersit inter vitae dignitatem summorum atque infimorum; mors quidem inlata per scelus isdem et6 poenis teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem7 necarit, aut eo mors atrocior erit P8. Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus9hoc enim ab istis saepe diciturproinde quasi Appius ille Caecus viam munierit10, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur! [18] itaque in eadem ista Appia11 cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius12 M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendumhomo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occideratnunc eiusdem Appiae13 nomen quantas tragoedias excitat! quae14 cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est. sed quid ego illa commemoro? comprehensus est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn. Pompeium interficiendum conlocarat. extorta est ei confitenti sica de manibus. caruit foro postea Pompeius, caruit senatu, caruit publico; ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque texit. [19] num quae rogatio lata, num quae nova quaestio decreta est? atqui si res, si vir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa omnia fuerunt. insidiator erat in foro conlocatus atque in vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tempore quo, si unus ille occidisset15, non haec solum civitas sed gentes omnes concidissent. Nisi vero, quia perfecta res non est, non fuit punienda16, proinde quasi exitus rerum, non hominum consilia legibus vindicentur. minus dolendum fuit re non perfecta, sed puniendum17 certe nihilo minus. [20] quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis eius manibus effugi! ex quibus si me non vel mea18 vel rei publicae fortuna servasset, quis tandem de interitu meo quaestionem tulisset?


1 domi HEδ, Schol.: domui TW

2 est (post cons) ςBH: om. cett.

3 fuisse in hac urbe ςBH: in hac urbe fuisse cett.

4 conquiescenti Schol

5 ingemuit ςBHw: gemuit ETδ

6 isdem et ςHE: isdem Tδ

7 qui hum. ςBH: quis hum. cett.

8 P. om. ςH

9 est interfectus Madvig (cf. Zielinski, p. 211)

10 munierit ςH: muniverit ETδ

11 Appia H: Appia via ETδ

12 Claudius ςH2

13 Appiae viae H

14 deficit H in verb. excitat quae RQ (= require, cf. § 67, Phil. vii. 11) usque ad § 37 -terfici (eadem erat lacuna in Cluniacensi

15 occidisset Tδ: cecidisset E

16 poenitenda T

17 paeniendum E

18 vel mea E: mea Tδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: