7. domi1 suae nobilissimus vir, senatus propugnator
atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus
huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus
plebis M. Drusus occisus est. nihil de eius morte populus
consultus est2, nulla quaestio decreta a senatu est. quantum
luctum fuisse in hac urbe3 a nostris patribus accepimus, cum
P. Africano domi suae quiescenti4 illa nocturna vis esset
inlata? quis tum non ingemuit5, quis non arsit dolore,
quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius
ne necessariam quidem exspectatam esse mortem? num
igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? certe nulla.
quid ita?
[17]
quia non alio facinore clari homines, alio obscuri
necantur. intersit inter vitae dignitatem summorum atque
infimorum; mors quidem inlata per scelus isdem et6 poenis
teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui
consularem patrem quam si qui humilem7 necarit, aut eo
mors atrocior erit P8. Clodi quod is in monumentis maiorum
suorum sit interfectus9—hoc enim ab istis saepe dicitur—
proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit10, non qua
populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!
[18]
itaque in eadem ista Appia11 cum ornatissimum equitem
Romanum P. Clodius12 M. Papirium occidisset, non fuit illud
facinus puniendum—homo enim nobilis in suis monumentis
equitem Romanum occiderat—nunc eiusdem Appiae13 nomen
quantas tragoedias excitat! quae14 cruentata antea caede
honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro
usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta
est. sed quid ego illa commemoro? comprehensus
est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn.
Pompeium interficiendum conlocarat. extorta est ei confitenti
sica de manibus. caruit foro postea Pompeius, caruit
senatu, caruit publico; ianua se ac parietibus, non iure
legum iudiciorumque texit.
[19]
num quae rogatio lata, num
quae nova quaestio decreta est? atqui si res, si vir, si
tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa
omnia fuerunt. insidiator erat in foro conlocatus atque in
vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius
in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tempore
quo, si unus ille occidisset15, non haec solum civitas
sed gentes omnes concidissent. Nisi vero, quia perfecta res
non est, non fuit punienda16, proinde quasi exitus rerum, non
hominum consilia legibus vindicentur. minus dolendum
fuit re non perfecta, sed puniendum17 certe nihilo minus.
[20]
quotiens ego ipse, iudices, ex P.
Clodi telis et ex cruentis
eius manibus effugi! ex quibus si me non vel mea18 vel rei
publicae fortuna servasset, quis tandem de interitu meo
quaestionem tulisset?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 est (post cons) ςBH: om. cett.
3 fuisse in hac urbe ςBH: in hac urbe fuisse cett.
4 conquiescenti Schol
7 qui hum. ςBH: quis hum. cett.
9 est interfectus Madvig (cf. Zielinski, p. 211)
13 Appiae viae H
14 deficit H in verb. excitat quae RQ (= require, cf. § 67, Phil. vii. 11) usque ad § 37 -terfici (eadem erat lacuna in Cluniacensi)
15 occidisset Tδ: cecidisset E
16 poenitenda T
17 paeniendum E
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.