previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [12] sequitur illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem in qua P. Clodius occisus esset1 senatum iudicasse contra rem publicam esse factam. illam vero senatus non sententiis suis solum sed etiam studiis comprobavit. quotiens enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensionibus universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis! quando enim2 frequentissimo senatu quattuor aut summum quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent? declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod3 ego vellem decernere. quae quidem si potentia est appellanda potius quam propter4 magna in rem publicam merita mediocris in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra amentiam perditorum. [13] hanc vero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit5; erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur. cuius enim de illo incesto stupro6 iudicium decernendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse? cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit? quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non contra rem publicam— [14] non enim est ulla7 defensio contra vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria,— nisi vero aut ille dies quo8 Ti. Gracchus est caesus, aut ille quo Gaius, aut arma9 Saturnini non, etiam si e10 re publica oppressa sunt, rem publicam tamen volnerarunt.


1 esset H, ut voluit Bake: est ETδ

2 enim etiam Ernesti aut summum HEb2: ad summum Tab1

3 sed quod sed quae ςH

4 propter ςH: aut propter cett.

5 contra ... putavit contratavit T med. om.

6 de incestu stupro Schol. Bob.: de incestu Rau

7 ulla ςBHb2: illa ETab1

8 dies quo ςH: dies in quo cett.

9 arma ςH: quo arma cett. non etiamsi ... tamen Madvig: non etiamsi ... tamen non codd.: etiamsi ... tamen non ed. V

10 e est ς: om. H

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: