previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. atqui, si tempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud est non modo iustum verum etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur. pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui vim adferebat; facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit. atque hunc ille summus vir scelere1 solutum periculo liberavit. [10] insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex? quid comitatus nostri, quid gladii volunt? quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex2 natura ipsa adripuimus, hausimus3, expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis. [11] silent enim leges inter arma nec se exspectari iubent4, cum ei qui exspectare velit ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda. etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi, quae non5 hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat, ut, cum causa, non telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi causa habuisse telum iudicaretur. quapropter hoc maneat in causa, iudices; non enim dubito6 quin probaturus sim vobis defensionem meam, si id memineritis quod oblivisci non potestis insidiatorem interfici iure7 posse.


1 sceleris ςHB

2 verum etiam ex T

3 hausimus om. T

4 iubent volunt ςBHb2 (contra Quintil. v. 14. 8)

5 non BH: non modo ETδ

6 dubito iudico T

7 interfici iure ςBH: iure interfici Tδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: