38. Vtinam di immortales
fecissent—pace tua, patria, dixerim: metuo enim
ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie—
utinam P. Clodius non modo viveret sed etiam praetor,
consul1, dictator esset potius quam hoc spectaculum viderem!
[104]
O di immortales! fortem et a vobis, iudices, conservandum
virum2! 'minime3, minime'; inquit 'immo vero
poenas ille debitas luerit: nos subeamus, si ita necesse est,
non debitas.' hicine4 vir patriae natus usquam nisi in
patria morietur, aut, si forte, pro patria? huius vos animi
monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum
esse patiemini? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe
expellet quem5 omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt?
[105]
O terram illam beatam6 quae hunc virum exceperit7,
hanc ingratam si eiecerit, miseram si amiserit! sed finis
sit; neque enim prae lacrimis8 iam loqui possumus9, et hic
se lacrimis defendi vetat. vos oro obtestorque, iudices, ut
in sententiis ferendis10, quod sentietis11, id audeatis. vestram
virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime comprobabit12
qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum13
et fortissimum quemque delegit14.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 praetor, consul BHb2: proconsul ETab1
3 minime semel B
5 quem nos E
6 illam beatam om. BH
7 excipiet B: excipit H
8 pro lacrimis BH
9 possumus ς(?)BH: possum cett. et Quintil xi. 3. 173
10 ferundis Schol.
11 sentietis ETδ: sentiatis Schol.: sentitis (-tentiis B) ςBH
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.