previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. [95] iudices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem1 loquitur voltu quo videtis. negat enim se2, negat ingratis civibus fecisse quae fecerit, timidis et omnia pericula circumspicientibus3 non negat. plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam quo tutior esset vestra vita suam4 se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret5, nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus. senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna ceperit6, secum se7 ablaturum esse dicit. [96] meminit etiam vocem sibi8 praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum; nunc denique, si haec arma9 contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare. addit haec, quae certe vera sunt, fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte factorum quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse, si quidem nihil sit praestabilius viro quam periculis patriam liberare. beatos esse quibus ea res honori fuerit a suis civibus, [97] nec tamen eos miseros qui beneficio civis suos vicerint. sed tamen ex omnibus praemiis virtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam; esse hanc10 unam quae brevitatem11 vitae posteritatis memoria consolaretur, quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus; hanc denique esse cuius gradibus etiam in caelum homines viderentur ascendere. [98] 'de me' inquit 'semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas. quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis12 inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen13 omni in14 hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone celebramur15. omitto Etruriae festos et actos et institutos dies. centesima lux est haec ab interitu P. Clodi et, opinor, altera. qua fines imperi populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo sed etiam laetitia peragravit. quam ob rem ubi corpus hoc sit non' inquit 'laboro, quoniam omnibus in terris et iam versatur16 et semper hic17 habitabit nominis mei gloria.'


1 hoc eodem illo ςH, cf. Tusc. iii. 31 hic est enim ille voltus semper idem, Att. i. 18. 3 instat hic nunc ille annus egregius

2 se om. P, qui deficit in verbo insequenti: se post fecisse inser. Baiter

3 peric. circumsp. ςHE: circumsp. peric. Tδ

4 suam H: om. ETδ

5 deliniret Eα

6 fortuna ceperit Ioergensen: fortunae ceperit ς(?)H: fortuna dederit ETδ

7 se ςH: om. cett.

8 vocem sibi ςHE: sibi vocem Tδ

9 arma ςHE: om. Tδ

10 hanc esse ς

11 brevitatem Hb: -tate ETα

12 meis ςHb2: suis ETδ: tuis Lambin.

13 tamen om. ς

14 in om. ς

15 celebramur Hb: -emur ETα

16 versabitur ς

17 hic ςH: om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: