previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [81] etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret1 id2 fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri3 defensorem fuisse; cum praesertim in tali4 confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. sin5 factum vobis non probareturquamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari?—sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate. nam quid esset ingratius quam6 laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur? [82] quamquam hoc animo semper fuimus omnes7 in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura esset nostra8 gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus. nam quae mihi tribuenda ipsi9 laus esset, cum tantum in consulatu meo10 pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id quod11 conabar sine maximis dimicationibus12 meis me esse ausurum arbitrarer? quae mulier interficere13 sceleratum ac perniciosum civem non auderet, si periculum non timeret? proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est. populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viri14 fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat. [83] quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi, et, si grata res publica15 esset, laetaretur; si ingrata16, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur.

sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna17 populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant. nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenque18 divinum, quem neque imperi nostri magnitudo nec sol19 ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum20 sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis suis posteris prodiderunt.


1 quod dubitaret H

2 id Hδ: is ET

3 vestri ςH: vestri ordinis cett.

4 tali H: ea ETδ

5 sin ςH: si TEδ

6 potius quam ςH

7 fuimus omn. ςHw: omn. fuimus cett.

8 fut. esset nostra H: nostra fut. esset ETδ

9 ipsi trib. ςET: trib. ipsa H

10 meo om. H

11 quod cum E

12 cogitationibus H

13 interficere post civem hab. T

14 civis viri om. H

15 publica om. H

16 sin ingrata ς

17 Fortuna om. H

18 numenque ςH: -ve cett.

19 nec sol ςH: neque sol cett.

20 nostrorum ςHw: om. ETδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: