previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [7]

sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea mihi1 esse refutanda quae et in2 senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis3 et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore4 sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. negant intueri lucem esse fas5 ei qui a se hominem occisum esse6 fateatur. in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant7? nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur. [8] an est quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi vero existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Carbone tribuno plebis seditiose in contione8 interrogaretur quid de Ti. Gracchi morte sentiret, responderit9 iure caesum videri. neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius10 aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis11 interfici nefas esset. itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum sententiis non solum divina12 sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum. [9] quod si xii13 tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet14, interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit15, puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis16 ad hominem occidendum17 ab ipsis porrigi legibus?


1 ea mihi H: mihi ea B: ea ETδ, Schol.

2 et in ςHE, Schol.: in Tδ

3 saepe ab improbis E

4 errore ςH: terrore ETWδ

5 esse fas ςHE, Schol., Quintil. v. 11. 12: fas esse Tδ

6 occisum esse ET, Schol., Quintil. v. 11. 12: esse occisum ςH: occisum δ, Quintil. iv. 2. 25

7 disputant obiciunt H

8 sedit. in contione ςHE: in contione sedit. Tδ

9 responderet H1: respondit δ

10 aut C. Marius om. Quintil. v. 11. 16: aut C. om. H: h. d. (= hic deest) ς

11 civis om. Quintil. v. 11. 6

12 divina Ha1b: divinae ETa2, Quintil. cod. A

13 xii mei, ed. R: duodecim vulg.

14 defenderit ςBH (contra Quintil v. 14. 18)

15 sit st ς poeniendum W, Quintil. cod A

16 gladium nobis ETδ, Quintil., Diomedes (K. 1. 469), Iul. Victor (p. 420), Schol.: nobis gladium ςBH

17 ad hom. occid. om. Quintil., Diom., Iul. Victor (tuetur Schol.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: