previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. [76] quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam1 obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia: quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre? imperium ille si nactus esset, omitto socios, exteras2 nationes, reges, tetrarchas; vota enim faceretis ut in eos se potius immitteret3 quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias4: pecunias dico? a liberis, me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. fingi haec putatis5 quae patent, quae6 nota sunt omnibus, quae tenentur, servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret? quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. [77] Annius: 'adeste, quaeso, atque audite, cives! P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor pudicitia maneret7 in civitate8,' esset vero timendum quonam modo id ferret civitas! nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse et9 dicat et sentiat? non queo vetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen iam summorum imperatorum clarissimas victorias aetas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam laetitiam attulit10 nec tantam. [78] mandate hoc memoriae, iudices. spero multa vos liberosque vestros in re publica bona11 esse visuros: in eis12 singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum13 vos visuros fuisse. in spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc14 summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus confractis15, legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore. num quis igitur est16 tam demens qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur17? quid? ea quae tenetis privata atque vestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis18 habere potuissent?


1 iam hoc loco hab. H, ante usu Tδ, om. ςE

2 externas ς

3 inmitteret ςHE: mitteret TWδ

4 vestras pecunias, vestra tecta TW pecunias bis hab. ςHb2: semel ETδ

5 putatis haec ςBH

6 patentur haec quae H

7 maneret BHETa: -erent b

8 in civitate ante leges hab. ςBH. post leges E, ante maneret Tδ; hoc loco posuit Zielinski (numeri gratia

9 affecisse et ςHδ: affecisset E: affecisse T

10 laet. attulit ςH: attulit laet. cett.

11 bona Hb: multa bona TWa: vestra bona E

12 eis Garatoni: his codd.

13 eorum ET: horum ςHb2 (nihil eorum ... P Clodio vivo om. ab1

14 hoc ςH: hoc ipso cett.

15 confractis H: fractis cett. (ς

16 igitur est ςH: est igitur ET

17 arbitretur Naugerius (1): -traretur codd.

18 possessionis b, edd. VR: possessiones HETa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: