27.
[72]
nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam
sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut
nesciam quid de morte Clodi sentiatis. de qua si iam
nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni
palam clamare ac mentiri gloriose liceret: 'occidi1, occidi,
non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris,
quia nimis amplecti plebem videbatur2, in suspicionem
incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae
magistratum per seditionem abrogavit3, quorum interfectores
implerunt4 orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum—
auderet enim dicere, cum patriam periculo suo5 liberasset—
cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae
feminae comprehenderunt;
[73]
eum cuius supplicio
senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit; eum
quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L.6 Lucullus
iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse;
eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus7,
quem omnes gentes8 urbis ac vitae civium conservatorem
iudicarant9 servorum armis exterminavit; eum qui regna
dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est;
eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari10 virtute et
gloria civem domum vi et armis compulit; eum cui nihil
umquam nefas fuit11 nec in facinore nec12 in libidine; eum qui
aedem nympharum incendit ut memoriam publicam recensionis
tabulis publicis impressam exstingueret; eum denique
cui iam nulla lex13 erat,
[74]
nullum civile ius, nulli possessionum
termini, qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac
sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis
petebat; qui non solum Etruscos—eos enim penitus
contempserat—sed hunc P.14 Varium15, fortissimum atque
optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus
armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis
villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et
Alpibus spem possessionum terminarat16 suarum, qui cum ab
equite Romano splendido et forti, M.17 Paconio, non impetrasset,
ut sibi insulam in lacu Prilio18 venderet, repente lintribus
in eam insulam materiem19, calcem, caementa, harenam20
convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit
aedificium exstruere21 in alieno; qui huic T. Furfanio,
cui viro,
[75]
di immortales!—quid enim ego de muliercula
Scantia22, quid de adulescente P. Aponio23 dicam? quorum
utrique mortem est minatus24, nisi sibi hortorum possessione
cessissent25—; sed ausum26 esse T.27 Furfanio dicere, si sibi
pecuniam quantam posceret28 non dedisset, mortuum se in
domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro
conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum
fidissima gratia, absentem de possessione fundi
deiecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit
ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo
privaret sed omni aditu et limine.29'
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 occidi bis ETδ, Quintil. ix. 3. 28, Aquila Rom. Rhet. L. p. 27: semel H, Quintil. v. 11. 12 codd. Bς, Isidorus, ii. 21. 31
2 videbatur P, Quintil. v. 11. 12: putabatur HETδ
3 abrogavit PBHδ: -abit E: -abat T
4 impleverunt P
5 suo om. Quintil.
6 L. om. BH
8 gentes om. P
11 fuit sit H
12 nec ... nec neque ... neque ςH
13 lex nulla T
14 P. H: C. (vel T.) P teste Zuretti: c. p ETWa: Cn. Pompeium b
15 Varium PETW: Varum H: narrum a: virum b
17 forti, M. fortissimo H
18 Prilio P: Prelio Ha: Perelio ET
20 harenam ςBHb2: arma cett. (P)
21 exstruere aed. P
22 Scantia Stantia P: Sanctia Hδ
23 P. Aponio scripsi: Papinio P: Aponio HEδ: Apinio T
24 minatus ςH: minitatus PETδ cf. Zielinski, Philol. 1906, p. 615)
26 ausus P1E
27 esse T. Richter: esset ςHE: esse PTδ
28 posceret H: poposcerat PETδ
29 lumine H (contra B)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.