previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. [72]

nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. de qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: 'occidi1, occidi, non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur2, in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit3, quorum interfectores implerunt4 orbem terrarum nominis sui gloria, sed eumauderet enim dicere, cum patriam periculo suo5 liberassetcuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt; [73] eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit; eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L.6 Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus7, quem omnes gentes8 urbis ac vitae civium conservatorem iudicarant9 servorum armis exterminavit; eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est; eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari10 virtute et gloria civem domum vi et armis compulit; eum cui nihil umquam nefas fuit11 nec in facinore nec12 in libidine; eum qui aedem nympharum incendit ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam exstingueret; eum denique cui iam nulla lex13 erat, [74] nullum civile ius, nulli possessionum termini, qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat; qui non solum Etruscoseos enim penitus contempseratsed hunc P.14 Varium15, fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat16 suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M.17 Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio18 venderet, repente lintribus in eam insulam materiem19, calcem, caementa, harenam20 convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere21 in alieno; qui huic T. Furfanio, cui viro, [75] di immortales!—quid enim ego de muliercula Scantia22, quid de adulescente P. Aponio23 dicam? quorum utrique mortem est minatus24, nisi sibi hortorum possessione cessissent25—; sed ausum26 esse T.27 Furfanio dicere, si sibi pecuniam quantam posceret28 non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo privaret sed omni aditu et limine.29'


1 occidi bis ETδ, Quintil. ix. 3. 28, Aquila Rom. Rhet. L. p. 27: semel H, Quintil. v. 11. 12 codd. Bς, Isidorus, ii. 21. 31

2 videbatur P, Quintil. v. 11. 12: putabatur HETδ

3 abrogavit PBHδ: -abit E: -abat T

4 impleverunt P

5 suo om. Quintil.

6 L. om. BH

7 Romanus PςH: om. ETδ

8 gentes om. P

9 iudicarant PςH: -abant ETδ

10 in singulari ςH

11 fuit sit H

12 nec ... nec neque ... neque ςH

13 lex nulla T

14 P. H: C. (vel T.) P teste Zuretti: c. p ETWa: Cn. Pompeium b

15 Varium PETW: Varum H: narrum a: virum b

16 terminarat P: -abat HETδ

17 forti, M. fortissimo H

18 Prilio P: Prelio Ha: Perelio ET

19 materiem PςH: -iam BETδ

20 harenam ςBHb2: arma cett. (P

21 exstruere aed. P

22 Scantia Stantia P: Sanctia Hδ

23 P. Aponio scripsi: Papinio P: Aponio HEδ: Apinio T

24 minatus ςH: minitatus PETδ cf. Zielinski, Philol. 1906, p. 615)

25 cessissent PH: -isset ETδ

26 ausus P1E

27 esse T. Richter: esset ςHE: esse PTδ

28 posceret H: poposcerat PETδ

29 lumine H (contra B

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: