26.
[69]
vides1 quam sit varia vitae
commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna,
quantae infidelitates in amicitiis2, quam ad tempus aptae simulationes,
quantae in periculis fugae proximorum, quantae
timiditates. erit, erit3 illud profecto tempus et inlucescet
ille aliquando4 dies, cum tu salvis5, ut spero, rebus tuis, sed
fortasse in6 motu7 aliquo communium8 temporum, qui quam9
crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi benevolentiam
et gravissimi hominis fidem et unius post homines
natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres.
[70]
quamquam
quis hoc credat, Cn. Pompeium, iuris publici, moris
maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus
ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti
caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt
etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu
dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis
qui vi10 iudicia ipsa tolleret? satis iudicatum est a
Pompeio, satis11, falso ista conferri in Milonem, qui legem
tulit qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a vobis oporteret12,
ut omnes confitentur, liceret13.
[71]
quod vero in illo loco atque
illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis
declarat se non terrorem inferre vobis—quid enim minus
illo dignum quam cogere ut vos eum14 condemnetis in quem
animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit15?—,
sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam
contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 in amicitiis ςHE: in amicis Tδ
3 erit, erit erit et T
4 ille aliquando ςHE: aliquando ille Tδ
5 salvis Ant. Augustinus: salutaribus HEδ: salubritatibus T
6 in suppl. Luterbacher
8 in communium ET: impendente comm. Lange
9 immutatis post temp. add. b2
14 ut vos eum ETδ: ut vuum ς: ut vos H (eum ut vos eum Asconii cod. S, eum codd. PM)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.