previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. quid? quae postea sunt in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delictorum conscientiam1 perculissent, ut sustinuit, di immortales! sustinuit? immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit, quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset! scutorum, gladiorum, pilorum, frenorum2 etiam multitudo deprehendi posse indicabatur; nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conducta3 esset domus; arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta4, plena omnia malleolorum5 ad urbis incendia comparatorum: haec non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita. [65]

laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei, sed dicam, ut sentio, iudices. nimis multa audire6 coguntur neque aliter facere possunt ei7 quibus commissa tota res publica est8. quin etiam fuit audiendus9 popa Licinius nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se10 de interficiendo Cn.11 Pompeio coniurasse, dein12 postea se gladio percussum esse ab uno de illis ne indicaret. Pompeio nuntiatur in hortos13; arcessor in primis; de amicorum sententia rem defert ad senatum. non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari14. [66] verum, ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis. oppugnata domus C. Caesaris, clarissimi ac15 fortissimi viri, multas16 noctis horas nuntiabatur: nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat; tamen audiebatur17. non poteram Cn. Pompeium, praestantissima18 virtute virum, timidum suspicari; diligentiam pro19 tota re publica suscepta20 nimiam nullam putabam. frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret. nudavit se in sanctissimo templo, quoniam vita talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur. omnia false21 atque invidiose22 ficta comperta sunt: tametsi23 metuitur etiam nunc Milo24.


1 quamvis ... conscientiam (-a H) Hδ: quemvis ... conscientia ETW: quemvis etiam in med. del. conscientia Ernesti

2 pilorum, frenorum ςBH: frenorum pilorumque ETδ

3 Mil. cond. non T

4 refertas Heumann

5 malleorum Eδ

6 cog. audire E

7 ii k: i ς: hi cett.

8 comm. tota res p. est (rei p.) ςH: tota comm. est res. p. cett.

9 fuit aud. Baiter: fuerit aud. ςHET: aud. sit δ: aud. fuit k, Angelius

10 se ςH, ut voluit Heumann: esse cett.

11 Cn. ςH: om. ETδ

12 dein ςHE: deinde Tδ

13 nuntiatur in hortos H: in hortos nuntiavit cett.

14 probari ςHE: putari Tδ

15 ac ςH: et cett.

16 multas ςH: per multas cett.

17 aud. a senatu H

18 praestantissimum ς

19 pro ςH: om. ETδ

20 susceptam Gulielmius

21 false ςH: falsa cett.

22 invidiose unus Ox.: insidiose ςH: insidiosa ETδ

23 tametsi scripsi: cum tamen si codd. (cum ex q~, = quaere ortum videtur; cf. §§ 18. 67. Mur. 51): quod si tamen Lambinus: cum tamen Madvig

24 Miloni Wolff

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: