previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. [61]

quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio. neque vero se populo solum sed etiam senatui commisit, neque senatui modo1 sed etiam publicis praesidiis et armis, neque his2 tantum verum etiam3 eius potestati cui4 senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserat: cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti. Magna vis est conscientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint. [62] neque vero sine ratione certa causa Milonis semper a senatu probata est; videbant5 sapientissimi homines facti rationem, praesentiam animi, defensionis constantiam. an vero6 obliti estis, iudices, recenti illo nuntio necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones sed non nullorum etiam imperitorum? negabant eum Romam esse rediturum. [63] Sive enim illud animo irato ac percito7 fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum; sive etiam illius morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset, cederet8 aequo animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, vobis9 haec fruenda relinqueret quae ipse servasset. multi etiam Catilinam atque illa portenta loquebantur: 'erumpet, occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet.' miseros interdum civis optime de re publica meritos, in quibus homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur sed etiam nefarias10 suspicantur! [64] ergo illa falsa fuerunt quae certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non posset honeste vereque defendere.


1 modo om. H

2 iis H

3 etiam om. E

4 cui cuius ET

5 videbant HE: videbant enim Tδ

6 at vero H

7 percito b2, Naugerius (1): perdito HETab1

8 secederet E

9 nobis ab1

10 nefaria H

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: