previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. quod igitur in causa quaerendum est, id agamus1 hic; quod tormentis inveniri2 vis, id fatemur. manu vero cur miserit, si id potius quaeris quam cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis inimici factum reprehendere. [58] dixit enim hic idem qui semper omnia3 constanter et fortiter, M.4 Cato, et5 dixit in turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse qui domini caput defendissent. quod enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus servis, propter quos vivit? etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit. quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt6 conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis. hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum. [59] sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio libertatis. quibusnam de servis? 'rogas? de P. Clodi.' quis7 eos postulavit? 'Appius.' quis produxit? 'Appius.' Vnde? 'ab Appio.' di boni! quid potest agi severius8? proxime deos9 Clodius accessit10, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur. sed tamen maiores nostri in dominum11 quaeri noluerunt, non quia non12 posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum13 et dominis14 morte ipsa tristius: in reum de servo accusatoris cum quaeritur, verum inveniri potest? [60] age vero, quae erat aut qualis quaestio? 'Heus tu, Rufio,' verbi causa, 'cave sis mentiare15: Clodius insidias fecit Miloni?' 'fecit;' certa crux. 'nullas fecit:' sperata libertas. quid hac quaestione certius? subito adrepti16 in quaestionem tamen separantur ceteri17 et in arcas coniciuntur ne quis cum eis conloqui possit: hi centum18 dies penes accusatorem cum fuissent ab eo ipso accusatore19 producti sunt20. quid hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius?


1 id agamus indagamus Mommsen

2 inveniri ςH: -ire cett.

3 semper omnia H: omnia semper cett.

4 M. om. H

5 et om. H

6 fuerunt fuissent ς

7 qui H

8 severius de servis nulla lege (om. lege Tδ) quaestio est in dominum nisi incesti (ita ςHb2: de incestu ET: de interitu ab1) ut fuit in Coldium add. codd., del. Heumann

9 in deos E

10 accessit Clod. Tδ

11 dominum HE: dominum de servo Tδ

12 quia non Hδ: quin non ET: quin Halm possit ς

13 indignum ςH: indignum esse cett.

14 dominis ςH (i. e. mori mallent domini): domini TEδ

15 mentiare ςHb2: -aris ET (cave ... ment. om. ab1

16 abrepti E

17 ceteri scripsi: a ceteris codd.

18 centum C. H

19 accusatore del. Halm

20 sunt om. a, cf. Zielinski, p. 211

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: