20.
[53]
videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille
ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior. id vero,
iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? ante
fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones
facile hominum mille versabatur1 valentium, edito
adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat2
Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam3 potissimum
elegerat4, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui
ipsius loci spe facere impetum cogitarat? res loquitur ipsa,
iudices, quae semper valet plurimum.
[54]
si haec non gesta5
audiretis6, sed picta videretis, tamen appareret uter esset
insidiator, uter nihil mali cogitaret7, cum alter veheretur in
raeda paenulatus, una sederet uxor. quid horum non impeditissimum8?
vestitus an vehiculum an comes? quid minus
promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus,
uxore paene constrictus esset?—videte nunc illum,
primum egredientem e villa, subito: cur? vesperi9: quid
necesse est? tarde: qui convenit, praesertim id temporis?
'devertit in villam Pompei.' Pompeium ut videret? sciebat
in Alsiensi esse; villam ut perspiceret? miliens in ea
fuerat. quid ergo erat10? mora11 et tergiversatio12: dum hic
veniret, locum relinquere noluit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.