previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. [49] age, sit ita factum: quae causa fuit1 cur Romam properaret, cur in noctem se coniceret2? quid adferebat festinationis3 quod heres erat? primum nihil erat4 cur properato opus esset; deinde si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam mane5 venisset? atqui6 ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendus7 fuit, sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad urbem noctu8 accessurum sciebat, subsidendum atque exspectandum fuit. [50] Noctu occidisset9: insidioso et pleno latronum in loco occidisset10. nemo ei neganti non credidisset quem esse omnes salvum etiam confitentem volunt. sustinuisset crimen11 primum ipse ille latronum occultator et receptor12 locus, tum neque muta solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset Milonem; deinde13 multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea citaretur14 Etruria. [51] atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad se15 in Albanum. quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tangeret deversurum. cur nec16 ante occurrit ne ille in villa resideret, nec17 eo in loco subsedit quo ille noctu venturus esset? [52]

video adhuc constare18, iudices, omnia: Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acerbissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius perpetuam in vi inferenda19, huius tantum in repellenda; mortem ab illo Miloni denuntiatam20 et praedicatam21 palam, nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem illi notum, reditum22 illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se tulisse se illo die23 exiturum, illum eo die se24 dissimulasse rediturum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.


1 fuit ςH: om. ETδ

2 coiceret ς

3 causa festinationis H

4 nihil erat ςBH et Schol.: erat nihil cett.

5 mane Roman Hδ

6 atqui Ascon.: atque codd.

7 expectandus ς (potius quam exp. om. codd. Asconii

8 noctu ςH: nocte ETwδ

9 noctu occidisset ςb2: noctu occidisset, nemo ei neganti non credidisset H: om. cett.

10 insidioso ... occidisset ςHb2: om. cett.

11 crimen ςH: hoc crimen cett.

12 receptor ex repertor H cum Ernesti

13 deinde ςH: deinde ibi E: deinde ubi Tδ

14 reacitaretur H: re agitaretur ς

15 se (sua ς) in ςH: om. cett.

16 nec ςH: neque cett.

17 nec neque ςH

18 constare adhuc E

19 ferenda ςH

20 Mil. denunt. ςH: denunt. Mil. cett.

21 praedictam b, Gruter

22 reditum Hb2: -tus ETab1

23 illo die Roman add. HETδ (Roma ed. R): ego delevi

24 se ςH: om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: