18.
[47]
videte, iudices, quantae res his testimoniis sint
confectae. primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus1
esse ut insidiaretur in via Clodio: quippe, si ille obvius
ei futurus omnino non erat. deinde—non enim video cur non
meum quoque agam negotium—scitis, iudices, fuisse qui in
hac rogatione suadenda diceret2 Milonis manu caedem esse
factam, consilio vero maioris alicuius. me videlicet latronem
ac3 sicarium abiecti homines et4 perditi describebant.
iacent5 suis testibus qui6 Clodium negant eo die Romam, nisi
de Cyro audisset, fuisse rediturum. respiravi, liberatus sum7;
non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar
id cogitasse.
[48]
nunc persequar cetera; nam occurrit illud:
'igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit
in Albano mansurus.' si quidem exiturus8 ad caedem e villa
non fuisset. video enim illum qui dicatur de Cyri morte
nuntiasse non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare.
nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma9 proficiscens
reliquerat morientem? testamentum simul obsignavi, una
fui10; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et
me scripserat. quem pridie hora tertia animam efflantem
reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei
nuntiabatur?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 profectum E2
2 diceret ςH, Ascon. et Schol.: -erent cett.
3 ac et Ascon.
4 et ac ςBH: om. codd. SM Asconii
6 qui Garatoni: hi (ii ς) qui ςHETδ: iis qui k, Richter: fort. hi=#h## (omissionis nota, cf. Phil. i. 11, vii. 6)
7 lib. sum, respiravi Quint. ix. 2. 26
9 Roma om. Schol.
10 testam. simul obsign., una fui scripsi: test. Cyri simul obsign. cum Clodio una fui ς(?)BH: una fui test. Cyri simul obsign. cum Clodio E: eod. ordine sed om. Cyri Tδ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.