previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela, quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis non dubitavit occidere? [42] praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem temporescio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatusomnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure1 cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem2 perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur. nihil est enim3 tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt. [43] hunc igitur diem4 campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat? quam hoc non credibile est5 in hoc, quam idem in Clodio non dubitandum, qui se ipse6 interfecto Milone regnaturum putaret! quid? quod caput est audaciae7, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem? in utro igitur haec fuit? in Milone qui etiam nunc reus est facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio qui ita iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectaret quod aut per naturam fas esset aut per leges liceret? [44] sed quid ego argumentor, quid plura disputo? te, Q. Petili8, appello, optimum et fortissimum civem; te, M. Cato, testor, quos mihi divina quaedam sors dedit iudices. vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo Clodio, periturum Milonem triduo. post diem tertium gesta res est quam dixerat. cum ille non dubitarit9 aperire quid cogitaret10, vos potestis dubitare11 quid fecerit?


1 obsc. quae Twδ

2 rumorem fabulam falsam fictam levem BE: rum. fab. fictam falsam levem T: rum. fictam levem H: rum. fab. fictam falsam δ

3 enim est Tδ

4 diem igitur Tδ

5 est H: om. ETδ

6 qui se ipse Stangl: qui se ille ςH: quin se ille ET: quin se δ

7 audaciae hoc loco hab. HE, Severianus Rhet. L. p. 361, ante est Tδ, om. unus Ox., del. Ferrarius (fort. ex iud. ortum

8 Petili om. H

9 dubitarit Severian.: -aret codd.

10 cogitaret H: -arit ET (quid ... dubitare om. ab1

11 dubitare cogitare H

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: