previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. [39] at quod erat tempus? clarissimus et fortissimus vir1 consul, inimicus Clodio, P. Lentulus2, ultor sceleris illius3, propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae; septem praetores, octo tribuni plebei illius adversarii, defensores mei; Cn. Pompeius, auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius sententiam senatus omnis4 de salute mea gravissimam et ornatissimam secutus est, qui populum Romanum est cohortatus5; qui cum decretum de me6 Capuae fecisset7, ipse cunctae Italiae cupienti et eius fidem imploranti signum dedit ut ad me restituendum Romam concurreret8; omnium denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur. [40] tum9 se Milo continuit et P. Clodium in iudicium bis, ad vim numquam vocavit. quid? privato Milone et reo ad populum accusante P.10 Clodio, cum in Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit? nuper vero cum M.11 Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! cum se ille fugiens in scalarum tenebras12 abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M.13 vero Antoni maxima gloria? [41] quid? comitiis in campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta inrupisset14, gladios destringendos, lapides iaciendos curasset15, dein subito voltu Milonis perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis ut Miloni uti virtute sua liberet.


1 vir H: om. ETδ

2 P. Lentulus del. Bake (hab. Schol.

3 illius Clodii E

4 omnis om. E

5 coh. est ς

6 de me decr. Tδ

7 fecisset ςHTb2: fecit Eab1

8 concurreret ςH, ut voluit Richter: -erent ETδ omnium Heumann: omnia tum codd. (B

9 tum HETα: tamen b

10 P. om. ςH

11 M. om. H

12 tenebras ςHE: tenebris Tδ

13 M. ςH: om. ETδ

14 irrupisset ςBHb2: ruisset ETα: irruisset b1

15 curasset ςBH: curavisset ETδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: