previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [36]

reliquum1 est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem coarguant. 'nihil per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo.' quid? ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timui2, non servos, non arma, non vim? quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi? diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut3 mea, non et4 praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit. servorum et egentium civium5 et facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici nolui. [37] vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen et ornamentum rei publicae, paene interfici6 servorum manu, cum mihi adesset; qua in turba C. Vibienus senator, vir optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus7 ut vitam amiserit. itaque quando illius postea sica illa quam a Catilina acceperat conquievit? haec intenta8 nobis est, huic ego vos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pompeio est, haec viam Appiam9, monumentum10 sui nominis11, nece Papiri cruentavit, haec12 eadem longo intervallo conversa rursus est in me; nuper quidem, ut scitis, me ad regiam paene confecit. [38] quid simile13 Milonis? cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret. quem si interficere voluisset, quantae14 quotiens occasiones, quam praeclarae fuerunt! potuitne, cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci, potuitne civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato, potuitne Q. Fabricio, viro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta, potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnata domo, potuitne illo die quo15 est lata lex de me, cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnovisset16, ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret?


1 relicum P

2 iudiciumne timui om. a in lac.: intentavit b

3 aut vestra mala aut mea nec praecl. et iudicium δ

4 non et Fabricius ex W: non ei ET

5 civium abesse malim

6 rursus incipit H in voc. -terfici

7 mulcatus H: multatus ETδ

8 intenta ςH, Ascon.: intentata ETδ

9 viam Appiam Ascon.: ista viam Appiam ςH: istam Appiam cett.

10 monimentum ς

11 nominis sui Ascon.

12 haec, haec E

13 simile esse simile (?) ς: similẽ E: simile est Baiter

14 quotiens et quantae Schol.

15 quo ςH: cum cett.

16 agnovisset Hδ: adcognovisset E: om. T

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: