previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. num quid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias fecerit? profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si ille huic, tum nos1 scelere solvamur. [32]

quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. itaque illud Cassianum 'cui bono fuerit2' in his personis valeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi saepe parvo. atqui Milone interfecto Clodius haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris facere nihil3 posset sed etiam ut eis4 consulibus praetor esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret se posse5 eludere in illis suis cogitatis furoribus: cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent reprimere, si possent6, cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam vetustate audaciam. [33] an vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? exhibe7, exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse8, ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses 9. et aspexit me illis quidem10 oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur. movet me quippe lumen curiae!


1 tum nos ETδ: ut P

2 cui bono fuerit iudicium (indicium Purser) codd. Asconii

3 facere nihil E: nihil facere Tδ

4 iis unus Ox., Manutius: his ETδ

5 posse se T

6 nec si cup. reprim. possent ETδ: corr. Madvig.

7 exhibe, exhibe E: alterum exhibe post Clodi hab. Tδ

8 sustulisse Tδ: extulisse E

9 posses duo fragmenta a Quintil. ix. 2. 54 et a Schol. Bob. p. 346. 14 servata: An huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam consule ? De nostrum omnium—non audeo totum dicere Quintil. et de nostrorum omnium, non audeo totum dicere. Videte quid ea vitii lex habitura fuerit, cuius periculosa etiam reprehensio est [Schol.] primus conglutinavit Garatoni, huc inseruit Peyron : eadem non ex hac oratione, sed ex ea 'quae habita est pro Milone atque per ταχυγράφους excepta)' sumpta esse testatur Scholiasta, admonuit Rau, demonstravit Gaumitz

10 quidem illis Tδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: