previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [27] Catonem statim Favonius detulit. interim cum sciret Clodiusneque enim erat id difficile1 scire a Lanuvinis2iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem xiii Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum, quod erat dictator Lanuvi Milo3, Roma subito ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni insidias conlocaret; atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die habita est4, relinqueret, quam, nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset. [28] Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset. obviam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullis impedimentis, nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore, quod numquam fere5: cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu. [29] fit obviam Clodio ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus. statim complures cum telis6 in hunc faciunt de loco superiore impetum; adversi7 raedarium occidunt. cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur8, partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos qui post erant; ex quibus qui animo fideli in dominum et praesenti9 fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino10 succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonisdicam enim aperte11 non derivandi criminis causa, sed ut factum estnec imperante nec sciente nec praesente domino12, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.


1 id difficile T: diffic. id E: id facile a: difficile b

2 a Lanuvinis ETw: om. δ (in lac a

3 quod erat dictator Lanuvi Milo del. Bake

4 quae illo ipso die habita est del. Bake

5 numquam fere om. T

6 cum telis om. Schol.

7 adversi adgressi Schol.

8 adorirentur Milonem Schol.

9 et praesenti E: erant et praesenti Ta: erant et praesentes b

10 et domino P

11 aperte P: om. cett.

12 domino post imperante hab. Schol.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: