previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [8] domuisti gentis immanitate barbaras, multitudine innumerabilis, locis infinitas, omni copiarum genere abundantis: ea tamen1 vicisti quae et naturam et condicionem ut vinci possent habebant. nulla est enim tanta vis2 quae non ferro et viribus debilitari frangique possit. animum vincere, iracundiam cohibere, victo3 temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem non modo extollere iacentem sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui faciat4, non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum deo iudico. [9] itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudes celebrabuntur illae quidem non solum nostris sed paene omnium gentium litteris atque linguis, neque ulla umquam aetas de tuis laudibus conticescet; sed tamen eius modi res nescio quo modo, etiam cum leguntur, obstrepi clamore militum5 videntur et tubarum sono. at vero cum aliquid clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter factum, in iracundia praesertim quae est inimica consilio, et in victoria quae natura insolens et6 superba est, audimus aut legimus7, quo studio incendimur, non modo in gestis rebus sed etiam in fictis ut eos saepe quos numquam vidimus diligamus! te vero quem praesentem intuemur, [10] cuius mentem sensusque et os cernimus, ut, quicquid belli fortuna reliquum rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus efferemus, quibus studiis prosequemur, qua benevolentia complectemur? parietes, me dius fidius, ut mihi videtur8, huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et suis sedibus.


1 sed tamen ea β

2 vis, tanta copia γ fort. recte

3 victo αD: victum hm: victoriam BELa (Arus. Mess. K. viii. p. 512. 17 'temperat huic Cic. de M. Marc.')

4 facit β (contra Lactant. Div. Inst. i. 9. 3)

5 obstrepit clamor mil. (videntur add. V) et tub. soni AV

6 et insolens α

7 aut audimus γ

8 videntur HV m et Sacerdosi. 166

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: